Splash Latino - Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xiii - 6


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xiii - 6

Brano visualizzato 813 volte
VI. 1 Interea Perdicca bello Ariarathi, regi Cappadocum, inlato proelio victor nihil praemii praeter vulnera et pericula rettulit. 2 Quippe hostes ab acie in urbem recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis incenderunt; 3 eodem congestis etiam servitiis semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis victor suarum rerum praeter incendii spectaculo frueretur. 4 Inde, ut viribus auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri Magni et alterius Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, 5 sed prius Antipatrum sub adfinitatis obtentu capere cupiebat. 6 Itaque fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum tironum ex Macedonia obtineret. 7 Quem dolum praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram obtinuit. 8 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur. 9 Antigono Crateros et Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta Graeciae et Macedoniae praeponunt. 10 Perdicca alienatis regibus, Arridaeo et Alexandro, Magni filio, in Cappadocia, quorum cura illi mandata fuerat, de summa belli [amicos] in consilium adhibet. 11 Quibusdam placebat bellum in Macedoniam transferri, ad ipsum fontem et caput regni, ubi et Olympias esset, mater Alexandri, 12 non mediocre momentum partium et civium favor propter Alexandri Philippique nomina; 13 sed in rem visum est ab Aegypto incipero, ne in Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur. 14 Eumeni praeter provincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria et Lycia et Phrygia adiciuntur. 15 Ibi Crateron et Antipatrum opperiri iubetur; adiutores ei dantur cum exercitibus suis frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus; 16 Clito cura classis traditur; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur; ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. 17 Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua viscera armatur, ferrumque ab hostili bello in civilem sanguinem vertit, exemplo furentium manus ac membra sua ipsa caesura. 18 Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat. 19 Quippe et Aegyptios insigni moderatione in favorem sui sollicitaverat et reges finitimos beneficiis obsequiisque devinxerat; 20 terminos quoque imperii adquisita Cyrene urbe ampliaverat factusque iam tantus erat, ut non tam timeret hostem quam timendus ipse hostibus esset.


Oggi hai visualizzato brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile