Splash Latino - Fedro - Fabularum Phaedri - Appendix Perottina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fedro - Fabularum Phaedri - Appendix Perottina

I. Simius et uulpes
Auarum etiam quod sibi superest non libenter dare
Vulpem rogabat partem caudae simius,
contegere honeste posset ut nudas nates;
cui sic maligna: "Longior fiat licet,
tamen illam citius per lutum et spinas traham,
partem tibi quam quamuis paruam impartiar."

II. Auctor
De his qui legunt libellum
Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,
nequitia pariter laudat et frugalitas,
sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.

III. Auctor
Non esse plus aequo petendum
Arbitrio si Natura fixisset meo
genus mortale, longe foret instructius.
Nam cuncta nobis attribuisset commoda
quae cui Fortuna indulgens animali dedit,
elephanti uires et leonis impetum,
cornicis aeuum, gloriam tauri trucis,
equi uelocis placidam mansuetudinem;
et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
haec qui negauit magno consilio hominibus,
ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergo contenti munere inuicti Iouis
fatalis annos decurramus temporis,
nec plus conemur quam sinit mortalitas.

IV. Mercurius et mulieres duae
De eodem alia fabula
Mercurium hospitio mulieres olim duae
inliberali et sordido receperant;
quarum una in cunis paruum habebat filium,
quaestus placebat alteri meretricius.
Ergo ut referret gratiam officiis parem,
abiturus et iam limen excedens ait:
"Deum uidetis; tribuam uobis protinus
quod quaeque optarit." Mater suppliciter rogat
barbatum ut uideat natum quam primum suum;
moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans, ecce, uagitus ciet.
Id forte meretrix cum rideret ualidius,
nares repleuit umor ut fieri solet.
Emungere igitur se uolens predit manu
traxitque ad terram nasi longitudinem,
et aliam ridens ipsa ridenda extitit.

V/VI. Prometheus et dolus
De ueritate et mendacio
Olim Prometheus saeculi figulus noui
cura subtili Veritatem fecerat,
ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iouis
commendat officinam fallaci Dolo,
in disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
una statura, simile et membris omnibus,
dum tempus habuit callida finxit manu.
Quod prope iam totum mire cum positum foret,
lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Redit magister, quo festinanter Dolus
metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem
propriae uideri uoluit gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
quibus percoctis atque infuso spiritu
modesto gressu sancta incessit Veritas,
at trunca species haesit in uestigio.
Tunc falsa imago atque operis furtiui labor
Mendacium appellatum est, quod negantibus
pedes habere facile et ipse adsentio.
Simulata interdum initio prosunt hominibus,
sed tempore ipsa tamen apparet ueritas.

VII. Auctor
Sensum aestimandum esse, non uerba
Ixion quod uersari narratur rota,
uolubilem Fortunam iactari docet.
Aduersus altos Sisyphus montes agens
saxum labore summo, quod de uertice
sudore semper irrito reuoluitur,
ostendit hominum sine fine [esse] miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
auari describuntur, quos circumfluit
usus bonorum, sed nil possunt tangere.
urnis scelestae Danaides portant aquas,
pertusa nec complere possunt dolia;
immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
Nouem porrectus Tityos est per iugera,
tristi renatum suggerens poenae iecur;
quo quis maiorem possidet terrae locum,
hoc demonstratur cura grauiore adfici.
Consulto inuoluit ueritatem antiquitas
ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

VIII. Auctor
De oraculo Apollinis
Vtilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
Subito sacratae uatis horrescunt comae,
tripodes mouentur, mugit adytis Religio,
tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
Voces resoluit icta Pytho numine:
"Audite, gentes, Delii monitus dei:
pietatem colite, uota superis reddite;
patriam, parentes, natos, castas coniuges
defendite armis, hostem ferro pellite;
amicos subleuate, miseris parcite;
bonis fauete, subdolis ite obuiam;
delicta uindicate, corripite impios,
punite turpi thalamos qui uiolant stupro;
malos cauete, nulli nimium credite."
Haec elocuta concidit uirgo furens;
furens profecto, nam quae dixit perdidit.

IX. Aesopus et scriptor
De malo scriptore se laudante
Aesopo quidam scripta recitarat mala,
in quis inepte multum se iactauerat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
"Numquid tibi" inquit "uisus sum superbior?"
Haud uana nobis ingeni fiducia est."
Confectus ille pessimo uolumine,
"Ego" inquit "quod te laudas uehementer probo;
namque hoc ab alio numquam contiget tibi."

X. Pompeius et miles
Quam difficile sit hominem nosse
Magni Pompeii mile uasti corporis
fracte loquendo et ambulando molliter
famam cinaedi traxerat certissimi.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis
cum ueste et auro et magno argenti pondere
auertit mulos. Factum rumor dissipat;
arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: "Quid ais? Tune me, commilito,
spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat
sibi in sinistram et sputum digitis dissipat:
"Sic, imperator, oculi exstillescant mei,
si uidi aut tetigi." Tum uir animi simplicis
id dedecus castrorum propelli iubet,
nec cadere in illum credit tantam audaciam.
Breue tempus intercessit, et fidens manu
unum de nostris prouocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi iam mussant duces.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars uiribus,
adit sedentem pro tribunali ducem,
et uoce molli: "Licet?" eum uero eici,
ut in re atroci, Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
"Hunc ego committi satius fortunae arbitror,
in quo iactura leuis est, quam fortem uirum,
qui casu uictus temeritatis te arguat."
Assensit Magnus et permisit militi
prodire contra; qui mirante exercitu
dicto celerius hostis abscidit caput,
uictorque rediit. His tunc Pompeius super:
"Corona, miles, equidem te dono libens,
quia uindicasti laudem Romani imperi;
sed exstillescant oculi sic" inquit "mei,"
turpe illud imitans ius iurandum militis,
"nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas."

XI. Iuno, Venus et gallina
De mulierum libidine
Cum castitatem Iuno laudaret suam,
iocunditatis causa non renuit Venus,
nullamque ut affirmaret esse illi parem
interrogasse sic gallinam dicitur:
"Dic, sodes, quanto possis satiari cibo?"
Respondit illa "Quidquid dederis, satis erit,
sic ut concedas pedibus aliquid scalpere."
"Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?
"Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere."
"Ex toto ne quid scalpas, quid desideras?"
Tum denique illa fassa est naturae malum:
"Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen."
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
quia per gallinam denotauit feminas.

XII.Iuuencus et bos uetulus
Quomodo domanda sit ferox iuuentus
Paterfamilias saeuum habebat filium.
Hic, e conspectu cum patris recesserat,
uerberibus seruos afficiebat plurimis
et exercebat feruidam adulescentiam.
Aesopus ergo narrat hoc breuiter seni:
"Quidam iuuenco uetulum adiungebat bouem.
Is cum refugiens impari collo iugum
aetatis excusaret uires languidas,
'Non est quod timeas' inquit illi rusticus;
'non ut labores facio, sed ut istum domes,
qui calce et cornu multos reddit debiles.'
Et tu nisi istum tecum assidue retines,
feroxque ingenium comprimis clementia,
uide ne querela maior accrescat domus."
[Atrocitati mansuetudo est remedium.]

XIII. Aesopus et uictor gymnicus
Quomodo comprimatur aliquando iactantia
Victorem forte gymnici certaminis
iactantiorem Phryx cum uidisset sophus,
interrogauit an plus aduersarius
ualuisset neruis. Ille: "Ne istud dixeris;
multo fuere uires maiores meae."
"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,
minus ualentem se uicisti fortior?
Ferendus esses, arte si te diceres
superasse eum qui te esset melior uiribus."

XIV. Asinus ad lyram
Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant
Asinus iacentem uidit in prato lyram;
accessit et temptauit chordas ungula.
Sonuere tactae. "Bella res mehercules
male cessit" inquit "artis quia sum nescius.
Si reperisset aliquis hanc prudentior,
diuinis aures oblectasset cantibus."
Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.

XV. Vidua et miles
Quanta sit inconstantia et libido mulierum
Per aliquot annos quaedam dilectum uirum
amisit et sarchphago corpus condidit;
a quo reuelli nullo cum posset modo
et in sepulchro lugens uitam degeret,
claram assecuta est famam castae coniugis.
Interea fanum qui compilarant Iouis,
cruci suffixi luerunt poenas numini.
Horum reliquias ne quis posset tollere,
custodes dantur milites cadauerum,
monumentum iuxta, mulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus de custodibus
aquam rogauit media nocte ancillulam,
quae forte dominae tunc adsistebat suae
dormitum eunti; namque lucubrauerat
et usque in serum uigilias perduxerat.
Paulum reclusis foribus miles prospicit,
uidetque egregiam facie pulchra feminam.
Correptus animus ilico succenditur
oriturque sensim ut impotentis cupiditas.
sollers acumen mille causas inuenit,
per quas uidere posset uiduam saepius.
Cotidiana capta consuetudine
paulatim facta est aduenae submissior,
mox artior reuinxit animum copula.
Hic dum consumit noctes custos diligens,
desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus miles factum exponit mulieri.
At sancta mulier "Non est quod timeas" ait,
uirique corpus tradit figendum cruci,
ne subeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obsedit locum.

XVI. Duo proci
Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus fauere
Vnam expectebant uirginem iuuenes duo.
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Vt nuptiarum dictus aduenit dies,
amans, dolorem quia non poterat perpeti,
maerens propinquos contulit se in hortulos,
quos ultra paulo uilla splendens diuitis
erat acceptura uirginem e matri sinu,
parum explicatur, turba concurrit frequens,
et coniugalem praefent Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
quaestum deferre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt sui,
uiae labores teneros ne laedant pedes.
Repente caelum, Veneris misericordia,
uentis mouetur, intonat mundi fragor
noctemque densis horridam nimbis parat.
Lux rapitur oculis, et simul uis grandinis
effusa trepidos passim comites dissipat,
sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit,
et uoce magna sese uenisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt uirginem
et admirantur; deinde domino nuntiant.
Inter sodales ille paucos accubans
amorem crebris auocabat poculis.
Vbi nuntiatum est, recreatus gaudiis
hortante Baccho et Venere, dulcis perficit
aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Nouus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
omnes fauorem comprobarunt caelitum.

XVII. Aesopus et domina
Quam noceat saepe uerum dicere
Aesopus turpi cum seruiret feminae,
quae se expingendo totum tricaret diem,
uestem uniones aurum argentum sumeret,
nec inueniret digito qui se tangeret,
"Licetne paucis?" inquit. "Dicas." "Censeo,
quiduis efficies, cultum se deposueris."
"Adeone per me uideor tibi meliuscula?"
"Immo, ni dederis, sponda cessabit tua."
"At non cessabunt latera" respondit "tua";
et obiurgari iussit ferulis garrulum.
Post paulo armillam tollit fur argenteam.
Eam non apparere ut dictum est mulieri,
omnes furore plena uocat, et uerbera
proponit grauia, uerum si non dixerint.
"Aliis minare; me" inquit "non falles, era;
flagris sum caesus , uerum quia dixi modo."

XVIII. Gallus et feles lecticarii
Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.
Feles habebat gallus lecticarios.
Hunc gloriose vulpes ut vidit vehi,
sic est locuta: "Moneo praecaveas dolum;
istorum vultus namque si consideres,
praedam portare iudices, non sarcinam."
Postquam esurire coepit felum societas,
discerpsit dominum et fecit partes funeris.

XIX. Scrofa parturiens et lupus
Faciendum prius de homine periculum quam eius te committas fidei
Premente partu scrofa cum gemeret iacens.
Accurrit lupus et obstetricis partibus
se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae uero nosset pectoris fraudem improbi,
suspectum officium repudiauit malefici
et "Satis est" inquit "si recedis longius."
Quodsi perfidiae se commisisset lupi,
pari dolore fata deflesset sua.

XX. Aesopus et seruus profugus
Non esse malo addendum malum
Seruus profugiens dominum naturae asperae
Aesopo occurrit, notus e uicinia.
"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater,
hoc namque es dignus appellari nomine,
tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria.
Subinde ad uillam mittor sine uiatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus;
siue est uocatus, iaceo ad lucem in semita.
emerui libertatem, canus seruio.
Vllius essem culpae mihi si conscius,
aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur,
et super infelix saeuum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere
abire destinaui quo tulerint pedes."
"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,
haec experiris, ut refers, incommoda;
quid si peccaris? Quae te passurum putas?"
Tali consilio est a fuga deterritus.

XXI. Equus circensis
Ferendum esse aequo animo quidquid acciderit
Equum e quadriga multis palmis nobilem
abegit quidam et in pistrinum uendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis,
incircum aequales ire conspexit suos,
ut grata ludis redderent certamina.
Lacrimis obortis "Ite felices," ait,
"celebrate sine me cursu sollemnem diem;
ego, quo scelesta furis attraxit manus,
ibi sorte tristi fata deflebo mea."

XXII. Vrsus esuriens
Famam acuere animantibus ingenium
Si quando in siluis urso desunt copiae,
scopulosum ad litus currit et prendens petram
pilosa crura sensim demittit uado;
quorum inter uillos haeserunt cancri simul,
in terram adsiliens excutit praedam maris,
escaque fruitur passim collecta uafer.
Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.

XXIII. Viator et coruus
Verbis saepenumero homines decipi solere
Quidam per agros deuium carpens iter
AVE exaudiuit, et moratus paululum,
adesse ut uidit nullum, corripuit gradum.
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
Voce hospitali confirmatus restitit,
ut, quisquis esset, par officium reciperet.
Cum circumspectans errore haesisset diu
et perdidisset tempus aliquot milium,
ostendit sese coruus et superuolans
AVE usque ingessit. Tum se lusum intelligens
"At male tibi sit" inquit, "ales pessime,
qui festinantis sic detinuisti pedes."

XXIV. Pastor et capella
Nihil ita occultum esse quod non reuelatur
Pastor capellae cornu baculo fregerat:
rogare coepit ne se domino proderet.
"Quamuis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris."

XXV. Serpens et lacerta
Vbi leonis pellis deficit, uulpinam insuendam esse; hoc est, ubi
deficiunt uires astu utendum
Serpens lacertam forte auersam prenderat,
quam deuorare patula cum uellet gula,
arripuit illa prope iacentem surculum,
et pertinaci morsu transuersum tenens
auidum solleti rictum frenauit mora.
praedam dimisit ore serpens inritam.

XXVI. Cornix et ouis
Multos lacessere debiles et cedere fortibus
Odiosa cornix super ouem consederat;
quam dorso cum tulisset inuita et diu,
"Hoc" inquit "si dentato fecisses cani,
poenas dedisses." Illa contra pessima:
"Despicio inermes, eadem cedo fortibus;
scio quem lacessam, cui dolosa blandiar.
ideo senectam mille in annos prorogo."

XXVII. Socrates et seruus nequam
Nullum maledictum esse grauius conscientia
Cum seruus nequam Socrati male diceret,
uxorem domini qui corrupisset sui,
idque ille sciret notum circumstantibus,
"Places tibi" inquit "quia cui non debes places;
sed non impune, quia cui debes non places."

XXVIII. Lepus et bubulcus
Multos uerbis blandos esse, pectore infideles
Cum uenatorem celeri pede fugeret lepus
et a bubulco uisus ueprem inreperet:
"Per te oro superos perque spes omnes tuas,
ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
huic agro feci." Et rusticus: "Ne timueris;
late securus." Iamque uenator sequens:
"Quaeso, bubulce, numquid huc uenit lepus?"
"Venit, sed abiit hac ad laeuam," et dexteram
demonstrat nutu partem. Venator citus
non intellexit seque e conspectu abstulit.
Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi,
quod te celaui?" "Linguae prorsus non nego
habere atque agere maximas me gratias;
uerum oculis ut priueris opto perfidis."

XXIX. Meretrix et iuuenis
Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda
Cum blandiretur iuueni meretrix perfida,
et ille laesus multis saepe iniuriis
tamen praeberet sese facilem mulieri,
sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet
contendant, ego te plurimi facio tamen."
Iuuenis recordans quotiens deceptus foret:
"Lubenter," inquit, "mea lux, hanc uocem audio,
non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi."

XXX. Fiber
Multi uiuerent se salutis gratia parui facerent fortunas
Canes effugere cum iam non possit fiber
(Graeci loquaces quem dixerunt castorem
et indiderunt bestiae nomen dei,
illi qui iactant se uerborum copia),
abripere morsu fertur testiculos sibi,
quia propter illos sentiat sese peti.
Diuina quod ratione fieri non negem;
uenator namque simul inuenit remedium,
omittit ipsum persequi et reuocat canes.
Hoc si praestare possent homines, ut suo
uellent carere, tuti posthac uiuerent;
haud quisquam insidias nudo faceret corpori.

XXXI. Papilio et uespa
Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam
Papilio uespam prope uolantem uiderat:
"O sortem iniquam! Dum uiuebant corpora,
quorum ex reliquiis animam nos accepimus,
ego eloquens in pace, fortis proeliis,
arte omni princeps inter aequalis fui;
en cuncta leuitas putris et uolito cinis.
Tu, qui fuisti mulus clitellarius,
quemcumque uisum est laedis infixo aculeo."
At uespa dignam memoria uocem edidit:
"Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, uide."

XXXII. Terraneola et uulpes
Prauis non esse fidem adhibendam
Auis quam dicunt terraneolam rustici,
in terra nidum quia componit scilicet,
forte occucurrit improbae uulpeculae,
qua uisa pennis altius se sustulit.
"Salue," inquit illa, "cur me fugisti obsecro?
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
grilli, scarabaei, locustarum copia;
nihil est quod metuas, ego te multum diligo
propter quietos mores et uitam probam."
Respondit cantrix: "Tu quidem bene praedicas,
in campo non par, [par] sum sublimis tibi.
Quin sequere; tibi salutem hic committo meam."


Modalità mobile