banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente






HUISHENG Build on Brick...
EUR 19,99
Acquista ora
Ennio - Annales - Liber Xviii

I. Pugna C. Aelii tribuni
Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno:
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper obundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
Nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

II. De se ipso
Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini.
Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olimpia, nunc senio confectus quiescit.

III. Incertae Sedis Fragmenta
Moribus antiquis res stat Romana virisque.
Septingenti sunt paulo plus aut minus anni
Augusto augurio postquam inclita condita Roma est.
Et tum sic ut equus, qui de praesepibus fartus
Vincla suis magnis animis abrupit, et inde
Fert sese campi per caerula laetaque prata
Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam,
Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
Perque fabam repunt et mollia crura reponunt.