
I. De consulatu Cethegi et Tuditani
Additur orator Cornelius saviloquenti
Ore Cethegus Marcus Tuditano conlega
Marci filius
. . . is dictust ollis popularibus olim,
Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
Flos delibatus populi suadaeque medulla.

II. Fabii Cunctatoris elogium
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non enim rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

III. De Hannibale
. . . . mortalem summum fortuna repente
Reddidit, e summo regno ut famul infimus esset.