banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente






HUISHENG Build on Brick...
EUR 19,99
Acquista ora
Ennio - Annales - Liber Vi

I. Bellum cum Pyrrho Epiri rege
Quis potis ingentis oras evolvere belli?
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex
Effatur.

II. Postumius apud Tarentinos
Contra carinantes verba atque obscena profatus.

III. Tarentini Pyrrhum arcessunt
Navus repertus homo Graio patre Graius homo rex,
Nomine Burrus uti memorant a stirpe supremo.
Intus in occulto mussabant . . . . .

IV. Oraculum Apollinis Pyrrho datum
Aio te Aeacida Romanos vincere posse.
stolidum genus Aeacidarum
Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes.

V. Proletarii armantur
Proletarius publicitus scuteisque feroque
Ornatur ferro, muros urbemque forumque
Excubiis curant.
Balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt.

VI. Arbores ad rogos faciendos caeduntur
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta.
Pinus proceras pervortunt: omne sonabat
Arbustum fremitu silvai frondosai.

VII. Epigramma Pyrrhi in templo Tarentini Iovis
Qui antehae invicti fuerunt, pater optime Olympi,
Hos et ego in pugna vici victusque sum ab isdem,

VIII. Pyrrhi de captivis reddendis praeclara sententia
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis:
Non cauponantes bellum sed belligerantes,
Ferro non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare, era quidve ferat Fors
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtutei belli fortuna pepercit,
Eorundem libertati me parcere certumust.
Dono ducite, doque volentibus cum magnis Dis.

IX. Sententia ab Appio dicta
Quo vobis mentes rectae quae stare solebant
Antehac, dementes sese flexere viai?
Sed quid ego hic animo lamentor?

X. Cineas redit re infecta
Orator sine pace redit regique refert rem.

XI. Cineas rem Pyrrho refert
. . . ast animo superant atque aspera prima
Volnera belli despernunt.
decretum est fossari corpora telis.
Dum quidem lmus homo Romanus toga superescit.

XII. Decius nepos apud Asculum se devovet
. . . . . . . . divi hoc audite parumper,
Ut pro Romano populo prognariter armis
Certando prudens animam de corpore mitto.

XIII. De rebus ad Beneventum gestis
Lumen . . . . . . . . . . . . . . . scitus agaso

***

Vertitur interea caelum cum ingentibus signis.
Ut primum tenebris abiectis indalbabat.

XIV. Laus M. Curii
Quem nemo ferro potuit superare nec auro.