Splash Latino - Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 12 - 16

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 12 - 16

Brano visualizzato 1673 volte
XVI. Scr. Athenis VIII. Kal. Iun. a.u.c. 710.
TREBONIUS CICERONI SAL.

S. v. b. e. Athenas veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum, deditum optimis studiis summaque modestiae fama: qua ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente; non enim nescis, quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare, mi Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente tuo atque adeo nostronihil enim mihi a te potest esse seiunctumaut amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis, quod eum, quem necesse erat diligere, qualiscumque esset, talem habemus, ut libenter quoque diligamus. Qui quum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo invitatus, sed etiam rogatus est a me, ut id potissimum nobis obtinentibus provinciam faceret; cui nos et caritate et amore tuum officium praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus una cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat. Vos quid ageretis in re publica, quum has litteras dabam, non sciebam: audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosa libertate fruamur; quod vel minime mihi adhuc contigit. Ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo, et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi: in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eyurrhmonsterow videbor, turpitudo personae eius, in quam liberius invehimur, nos vindicabit; ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eiusmodi et homines et cives; deinde qui magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis quam nobis? quum, etiamsi odio pari fuerit in eos, quos laesit, tamen certe non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. Tu, sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones; namque illud non dubito, quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et amoris tui ferre. Vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. VIII K. Iun. Athenis.


Oggi hai visualizzato brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile