Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 10 - 30

Brano visualizzato 2464 volte
XXX. Scr. in castris ad Mutinam a. d. XVI. Kal. Maias a.u.c. 711.
GALBA CICERONI SAL.

A. d. XVII. Kal. Maias, quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo ego eramnam ei obviam processeram milia passuum centum, quo maturius veniret, Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortes praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem: ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur; sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortes praetorias miserat Hirtius nobis. Cum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere: tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. Posteaquam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis XII. cohortium; nondum venerant legiones duae: repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem XXXV. Antonii, ut amplius passus ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque, cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto: repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coniicere velle: ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra; Antonius tamquam victor castra putavit se posse capere: quo cum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re Hirtius cum cohortibus XX. veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnes delevit fugavit eodem die eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra una ad Mutinam recepit; Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa LX. sunt relata Antonii: res bene gesta est. A. d. XVI. K. Mai. ex castris.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile