Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 9 - 25

Brano visualizzato 2305 volte
XXV. Scr. Laodiceae mense Februario (post Id.) a.u.c. 704.
CICERO IMP. PAETO.

Summum me ducem litterae tuae reddiderunt: plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. Itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima: contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. Sed quid ludimus? nescis, quo cum imperatore tibi negotium sit: paidean Krou, quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. Sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore: nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius, sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est, valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo. Is cum ad me Laodiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. Id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. Nunc, si me amas, mi Paete, negotium totum suscipe; molestia Fadium libera. Auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia: noli pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari; Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. Quid multa? non mehercule tam perscribere possum, quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris: id ille in te positum esse putat mihique persuadet.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile