Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 9 - 13

Brano visualizzato 2354 volte
XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709.
CICERO DOLABELLAE SAL.

C. Subernius Calenus et meus est familaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius: is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putarat, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. Eadem causa fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. Quapropter, etsi saepe expertus sum. quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto igitur a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumes velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno, quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. Quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, alteri vix equestris; quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est, quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas, quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et morantur domi: quod ut enitare contendasque vel potius ut perficiasposse enim te mihi persuasi, vehementer te etiam atque etiam rogo.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile