Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Familiares - 5 - 19

Brano visualizzato 2167 volte
XIX. Scr. in Cumano inter III. Kal. Maias et VI. Non. Maias a.u.c. 705.
CICERO RUFO.

Etsi mihi numquam dubium fuit, quin tibi essem carissimus, tamen quotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore, quam in provincia fuissesetsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest, quo liberius iudicium esse posset tuum. Itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et his proximis litteris magnum cepi fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod intelligo te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te mecum, quodcumque cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quidquam potest. Mihi consilium captum iamdiu est, de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consilii tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse officii vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed itanon enim dimittam pudorem in rogando meum: si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam, et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor; est enim res profecto maxima: quid rectum sit, apparet; quid expediat, obscurum est, ita tamen, ut, si nos ii sumus, qui esse debemus, id est, studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus, quin ea maxime conducant, quae sint rectissima. Quare tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem nec continuo poteris, omnia tibi ut nota sint, faciam. Quidquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile