Splash Latino - Cicerone - Epistulae - Ad Atticum - 12

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone - Epistulae - Ad Atticum - 12

12.1

Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis.

[2] cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis 'igniculum matutinum gerontiko/n ,' gerontikw/teron est memoriola vacillare. ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam le/sxh , quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.

12.2

Scr. Romae ante med. m. Apr. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, L navis delatas Vticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam. habes quae, dum tu abes, locuti sint. ludi interea Praeneste. ibi Hirtius et isti omnes.

[2] et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est. O miros homines! at Balbus aedificat; ti/ ga\r au)tw=? me/lei; verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne bebi/wtai ? tu interea dormis. iam explicandum est pro/blhma , si quid acturus es. si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa? iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.

12.3

Scr. in Tusculano iii Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc a)gohteu/twj dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed maka/rwnnhsoi tanti sunt ut sine te sim tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem pa/qei ; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. Ske/yai igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis )Atu/pw? subsidio currat, ne talis vir a)loghqh=? . sed melh/sei . tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.

12.4

Scr. in Tusculano xvii K. Quint a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.

O gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro e)nereuqe/steron te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, unum diem

[2] sed de Catone pro/blhma )Arximh/deion est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam yilw=j que velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum a)/kousma sit. sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. Horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.

12.5

Scr. in Tusculano in. m. Quint a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem e)/ranon a te! fac non ad 'diyw=san krh/nhn ' sed ad Peirh/nhn eum venisse, 'a)/mpneuma semno\n )Alfeiou= ' in te 'krh/nh? ,' ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, poi= tau=ta a)/ra a)poskh/yei; ;

[2] sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.

12.5a

Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura, non facultas modo. de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. Cum mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.

12.6

Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si accedit--sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.

[2] venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? Vno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim pa/nta filhdei/mona teque istam tam tenuem qewri/an tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad te/loj ?

sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.

Chreme/s, tantumne ab re/ tua est oti/ tibi, ut etiam oratorem legas?

macte virtute! mihi quidem gratum <est> et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos 'Aristophanem' reposueris pro 'Eupoli.'

[4] Caesar autem mihi inridere visus est 'quaeso' illud tuum, quod erat et eu)pine\j et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo <tam> diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.

12.7

Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo? exposui te <ad> me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps. verum videbimus.

[2] de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.

12.8

Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


de Cicerone multis res placet. Comes est idoneus. sed de prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit. scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.

12.9

Scr. Asturae vi K. Sext a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. )\W a)perantologi/aj a)hdou=j ! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa, litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.

12.10

Scr. Asturae v K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


male me hercule de Athamante. tuus autem dolor humanus is quidem sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis e)pidh/mion , ad me cum testamento transferamus. tota domus vacat superior, ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere.

12.11

Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708 (46).
CICERO ATTICO SAL.


male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis sumpa/sxw .

12.12

Scr. Asturae xvii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam a)poqe/wsin ; sed vereor ne minorem timh\n habere videatur e)ktopismo/j . est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.

[2] de Epicuro, ut voles; etsi meqarmo/somai . in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; a)neme/shton ga/r . nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.

12.13

Scr. Asturae Non. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule indulgente me sed tamen repugnante.

[2] quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.

12.14

Scr. Asturae viii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi laenas totum receperat.

[2] quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.

[3] quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),--sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam <id> ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas.

[4] de Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvarent quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est me maerere pro omnibus.

12.15

Scr. Asturae vii Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.

12.16

Scr. Asturae vi Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset in te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.

12.17

Scr. Asturae iv Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio. potest tamen fieri; sed scire certum velim), et appelles procuratores si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum tamen--Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem.

12.18

Scr. Asturae v Id. Mart a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.

[2] epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres. domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?

[4] tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.

12.18a

Scr. Asturae iii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse.

[2] quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium; sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.

12.19

Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeus aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.

[2] de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.

[3] Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.

[4] quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.

12.20

Scr. Asturae Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere. de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.

[2] minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.

12.21

Scr. Asturae xvi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod <cohortatus> sim, quod denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripserit 'optimum consulem.' quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.

[2] de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram. de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.

[4] Oviae C. Lolli curanda sunt HS c. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim.

[5] quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis <ut Romae sim neque mihi ut absim concedere> aut quatenus eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.

12.22

Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo.

[2] potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de satyro.

[3] de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur et ust usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.

12.23

Scr. Asturae xiv K Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum, 'quamvis non curarem quid in Hispania fieret,' tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?

[2] de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis politikoi\ fuerint inlustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.

[3] de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. de Gamala dubium non mihi erat. Vnde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.

12.24

Scr. Asturae xiii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


bene fecit A. Silius qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia confice, ut scribis. de Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad me scribas velim.

[2] et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.

[3] Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.

12.25

Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis.

[2] Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me tetufw=sqai . sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis 'e)ggh/rama ,' actum iam de isto est; alia magis quaero.

12.26

Scr. Asturae xi K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.

[2] de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.

12.27

Scr. Asturae x K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.

[2] de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.

[3] de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.

12.28

Scr. Asturae ix K Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.

[2] quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.

[3] de Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque ei solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.

12.29

Scr. Asturae viii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut nunc est, mansurae videntur.

[2] de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi. cum bis communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri. si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud 'e)ggh/rama ,' quem ad modum scripsisti, vel e)nta/fion putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est.

12.30

Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.

[2] de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.

12.31

Scr. Asturae iv. K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum.

[2] quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et veterem <et> non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.

12.32

Scr. Asturae v K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum Jocutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam cum Silio non video confici posse. Piliae et Atticae salutem. haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit. Publilia ad me scripsit matrem suam, cum Publilio loqueretur , ad me cum illo venturam et se una, si ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego <avolem>. nollem, sed necesse est. te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut scribis, temperate.

[2] Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit. praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid instrumenti satis sit. iumento certe Athenis nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus erat, quod etiam tu animadvertis.

12.33

Scr. Asturae vii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris.

[2] vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum.

12.34

Scr. Asturae iii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. Inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore.

[2] quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis 'extremi,' vide ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.

12.35

Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, a)lo/gwj fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me ns aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.

12.36

Scr. Asturae v Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar a)poqe/wsin . quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.

[2] ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.

12.37

Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.

[2] de fano, si nihil mihi hortorum invenis, <qui> quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti .ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus.

[3] apud Terentiam <tam> gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.

12.37a

Scr. Asturae iii Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. Litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi eij apoqewsin in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide.

12.38

Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.

[2] Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? O hominem cavendum! quamquam mihi quidem--sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes ali quid si vacabis.

12.38a

Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere.

[2] sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Ku=roj d e mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.

12.39

Scr. Asturae viii Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula. exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere nisi eris valde otiosus.

[2] de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; <id> ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.

12.40

Scr. Asturae vii Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod quo facilius fiat imperabis tuis.

[2] Sumbouleutiko\n saepe conor. nihil reperio et quidem mecum habeo et )Aristote/louj et Qeopo/mpou libros pro\j )Ale/candron . sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.

[3] si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.

[4] de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo . Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.

[5] quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.

12.41

Scr. Asturae v Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.

[2] scis quam sit filai/tion sumfora/ , minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum a Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.

[4] Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi pro/plasma videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.

12.42

Scr. Asturae vi Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, <ut> nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Vbi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum

[2] Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.

[3] ego me hinc postridie <id.> exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te.

12.43

Scr. Asturae iv Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata. ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse mihi crede perinde ut existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus.

[2] de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.

12.44

Scr. Asturae iii Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


et Hirtium aliquid ad te sumpaqw=j de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.

[2] quod per mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea e)ggh/rama . nam illa Sili et Drusi non satis oi)kodespotika\ mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.

[3] quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.

[4] ego hic duo magna sunta/gmata absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis.

12.45

Scr. in Tusculano xvi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.



de Attica optime. )Akhdi/a tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui a)nekto/tera erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum su/nnaon Quirini malo quam salutis. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, u(po/qesij vituperandi Catonis inrideretur.

12.46

Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. 'quid ergo?' inquies, 'nihil litterae?' in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.

[2] tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.

12.47

Scr. Lanuvi xvii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


de mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta. sed quando Clodia Romae futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores sumus. sed haec coram.

12.48

Scr. Lanuvi xvi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Hirti librum, ut facis, divulga. de Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus. nos de Pilia et Attica certiores faciet. domi te libenter esse facile credo. sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.

12.49

Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit.

[2] heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis 'agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,' causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. O tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.

[3] de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.

12.50

Scr. in Tusculano xv K Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam 'gratus'? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.

12.51

Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.

[2] de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes politikoi\ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. Tou=to de\ mhlw/sh?.

[3] de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:

hoc me/tuere, alterum i/n metu non po/nere.

sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.

12.52

Scr. in Tusculano xii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.

[2] de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? de lingua Latina securi es animi. dices, qui talia a conscribis?' )Apo/grafa sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.

12.53

Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.


ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.


Modalità mobile