banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente






HUISHENG Build on Brick...
EUR 19,99
Acquista ora
Celso - De Medicina - 7

[1] Tertiam esse medicinae partem, quae MANU curet, et vulgo notum et a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae an corporis an *** beneficio contigerit. [2] In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu vexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, evidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuvetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est. [3] Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increvit auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime conprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique alii celebres viri singuli quaedam reperierunt. <Ac> Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper T<r>yphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.
[4] Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius adfectus oriatur.
[5] Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diviserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. <Ip>se autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QUALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae prop<r>ias sedes habent, transibo.

[1] Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. [2] Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.

[1] Verum hoc quidem promptum est: in is autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbit<ul>am adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat. [2] Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut, quicquid abscedit, velamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia <quic>quid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari. [3] Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consuevit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile <id> intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit. Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, <sed>, ut alias scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cu<b>antis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. [4] Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit. Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent: necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. [5] Iamque alia rectam plagam desiderant: in pan<o>, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana <e>rodendo sinuet. [6] Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. [7] Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est <s>ed spongia ex vino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

[1] Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae <in> volneribus <exposita sunt>. Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album, leve, non foedi odoris. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. [2] Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam vel ipsa curatione vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, sive effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. [3] Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluvia[ti]li mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque puru<m> erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari portione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam. [4] Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) victus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.

[1a] Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transversa<e> feruntur, quam si rectae intus tendunt. - Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. [1b] Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi <is> sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus movent<ia.>


[2a] Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transver<s>um a superioribus visceribus intestina discernit, violare. [2b] Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest. Qui *** nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca lin<a>menta vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta inponuntur.
[3a] Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimen<to mo>ti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo. [3b] Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere ea<m> licet suturaque oras coniungere. Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam pe??t??a??? Graeci vocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed <non> omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
[4a] Propriam etiam<num> animadversionem desiderant ea<e>, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere <per>inde atque sanissimo. [4b] Tantummodo <i>d linum bis die salvo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque vetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa <sed> sine dolore est. [4c] Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc <ipso> extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem movent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. [4d] Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis lin<a>mentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit. [4e] Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, sive manu sive medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.

[1a] Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam <te>tendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere. [1b] Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, <et tutius evellitur;> et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod pervium est, quia utrimque medicamento fovetur. [1c] Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte vulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
[2a] Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime ins<i>dit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. [2b] Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae ***: deinde, ubi apparuit, si mucro<n>i harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet. [2c] Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit: nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt. In sagittis quidem haec observatio est.
[3a] Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod ?????e??? ??a??s??? Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; [3b] ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad <imum> mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
[4a] Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit. - In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit. [4b] In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae +vel contra telum os excidere sic, ut lin<e>ae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. [4c] Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perr<u>perit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahit<ur,> eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
[5] At si venenato quoque telo quis ictus est, i<s>dem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est.

[1] Haec <e>venire in qualibet parte corporis possunt: reliqua CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur: ??????a, e??????da?, ??e??ata nominant aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steat?ata quoque adiciam. Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur. [2] Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus <ali> alique colores esse consuerunt. [3] Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressu<s> circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut e<a> labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separ<a>tur: in ceteris ipsa tunica inviolata servanda est. [4] Protinus autem <ut> alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute <et> carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at im<a> ibi relinquenda est. Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Ubi vel tota tunica vel aliquid ex ea relictum est, pus moventia adhibenda sunt.

[1a] Sed ut haec neque genere viti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diversa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues graves<que,> quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis movent: fere vero in pueris nascuntur. - [1b] Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur; u<b>i locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis ea<m> adprehendere oportet et evellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa vesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri movendo sunt.
[2] In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis ????? nominatur. Tunica <quidda>m, quod difficulter maturescit, conprehensum <est; id> vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungui, donec ad sanitatem perveniat.
[3] Alia quoque quaedam in palpebris <huic> non dissimilia <ori>untur: sed neque utique figura<e> eiusdem, et mobilia, simul atque digito vel huc vel illuc inpelluntur; ideoque ea ?a????a Graeci vocant. - Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
[4a] Unguis vero, quod pte?????? Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inveteravit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. [4b] Quidam, si in sinistro oculo vitium est, adversum; si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat; deinde invicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. [4c] Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquat<ur,> quod exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: ??<?>da Graeci vocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo <l>aedatur. [4d] Eodem inde ex melle lin<a>mentum super<d>andum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo lin<a>mentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio vere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad p<l>ura loca pertinente semel dixisse satis erit. [4e] Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus [in fistulis]; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum [facile] est, sicut evenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.
[5] Ex curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: ???a<??>?? Graece nominatur. Exci<p>i hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum lin<a>mentum respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.
[6a] Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaeresca<nt, s>cilicet cum <in> utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit: ???????ef????? +sub utroque vitio Graeci vocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. [6b] Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, <di>ducendaeque <eo> palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius. [6c] Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra vert<a>tur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam <ne rursus inhaereat; ipsique etiam> praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
[7a] Etiamnum in angulo, qui naribus pro<p>ior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: a?????pa Graeci vocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et a<r>quatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, <quae> coniunctae sunt, evocat. - [7b] Ex his eos, qui quasi car<ci>noma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. A<t> quibus <id> in angulo e<s>t, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. [7c] Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama a<bs>cedat. Quidam adurentia inponunt, <ut> atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
[8a] Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae [superioris] summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit. - [8b] Curationes hae sunt. Si <pili nati sunt,> qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae trans<u>at; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae <e>moriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, <at>que ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. [8c] Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. [8d] Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breves eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moveat. Novissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo <et> ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur; eoque fit, ut is eo, unde vi abductus est, redeat. [8e] Ea vero curatio, quae [palpebrae laxioris] ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, sive ea superior sive inferior est, adprehendere digitis ac sic levare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. [8f] Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et pro<p>iorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum. [8g] Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sut<ura>; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula e<st> ab ulteriore ora excidenda. Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, ut<i> ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget. [8h] His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
[9a] Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute evenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: ?a??f?????? Graeci appellant. In quo si nimium palpebra<e> deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet. - Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus. [9b] Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidi<t>, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum <in> ima oculi ora descendat hiante scilicet super plag<a>; in qua<m> linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inplevit, postea recte oculus operitur.
[10] Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute: ??t??p??? Graeci nominant. - Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
[11] Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit: unde id staf???a Graeci vocant. - Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transvere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et inponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
[12] Clavi autem vocantur callosa in <albo> oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
[13a] Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. <De> qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ?e?at?e?d?? vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. [13b] Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae ?????e?d?? a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae <per> foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus ??a???e?d?? nominavit. [13c] Ea media subsidit *** eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine ?a??e?d?? Graeci vocant. Id neque <liquidum neque> aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superveniens ab interiore parte membranula *** includit. Su<per> his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur: ???sta???e?d?? a Graecis nominatur.
[14a] Igitur vel ex morbo vel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse vacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori *** potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quae<dam quae> curationem <non> admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur. [14b] Fere vero peior est, quo<m> ex graviore morbo, maioribus capitis doloribus vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curation<i> senilis aetas est, quae sine <e>o vitio tamen aciem <hebetem> habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque <exiguus neque> concavus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie qu<a>dam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. [14c] Post haec in advorso collocandus est, loco lucido, lumine a<d>verso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita [deligata]: curari vero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. [14d] Tum acus admovenda est, sic <ac>uta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen <timide> d<e>mittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. [14e] Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, vehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. [14f] Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.
[15a] De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum e<s>t, iam explicui. Nunc ad ea veniam, quae curationem manu postulant. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, <sed> semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excita<t,> totam denique vitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est: [15b] quod primum [discrimen est] nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum supervacua curatio est in is, qui ab infantibus id vitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, <sed> acris pituita est, siquidem manu nihil adiuvantur: medicamentis et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. [15c] Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membrana<m> cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. [15d] Raso capite an<te> ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. [15e] Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transversa; deinde <duabus> super aures, una inter eas item transversa; tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, <di>ductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae venas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. [15f] Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad verticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum <o>s ibidem ad<us>serunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. [15g] Frequens curatio est venas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. [15h] Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter verticem ac frontem; deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: [15i] contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. [15k] Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem <venae> delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum venero ad crurum varices, dicam.

[1] Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire, vel a primo die protinus, vel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. [2] Illud attingi non oportet, ne <sine> effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavom esse debet, vel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque id<em> medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. [3] At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu <sa>tis est, ut leviter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loc<o> repleat et cicatricem inducat. [4] Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, qu<o> glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.

[1] Curta igitur in his tribus *** ac si qua parva sunt, curari possunt; <si qua maiora sunt, aut> non recipiunt curationem, aut ita per hanc <ipsam> deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur; quod in levi mutatione et nihil +eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. [2] Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod cu<rt>um est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere. [3] Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita <ad>ducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis *** aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. [4] Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisve narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utri<m>que autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen inter<dum> etiam duobus locis cu<rt>a esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. [5] Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas li<n>amentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo <etiam> tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

Polypum vero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo <etiam> hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Ubi abscis<s>us est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in tot<um> id sanescat.

Id autem vitium, quod ??a??a Graece vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non rep<p>eri. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione torment<i> habeat. Apud quosdam tamen positum est vel fictilem fistulam vel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perveniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.

[1a] In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium. - Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat. Adustae gingivae melle inlinendae <et mulso eluendae> sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta inf<ri>anda sunt ex is, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur; tum is concutiendus est. [1b] Eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si ex<e>ssus est, ante [id foramen] vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. [1c] Recta vero forfex <d>ucenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sangu<in>is profluit, sci<re> licet, aliquid ex osse fractum esse. [1d] Ergo specillo conquirenda est <test>a, quae recessit, et volsella protrahenda est. <Si> non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. <Sed> inponendum <calidum> ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur; tum incidi gingiva debet. [1e] Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro vinum meracum; atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, <aut> in quo galla candens coniecta sit. [1f] Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adur<g>endus, donec ad iustam magnitudinem perveniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam ????<??a?> Graeci vocant, eximenda est.
[2] Tonsillas autem, quae post inflammationes indu<ru>erunt, ??t??de? autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne si<c> quidem resolvuntur, hamulo excipere <et> scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlin<e>re vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
[3a] Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: ita<que> melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub e<a>que quod volumus excidere. [3b] Neque enim ullum periculum est, <ne> plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsella<m> relinque<re,> quantum [in]utile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.
[4] Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] die vincta est, qui ob id <n>e loqui quidem possunt. - Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violent<ur> et profusio[ne] sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.
[5] Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet. - Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipienda<e> et tunica undique circumdato liberanda *** est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.
[6] Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, <si> in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.

[1] At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: ?????????? Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur. - Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub lin<a>mentis sanescit. [2] Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, *** eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, <ne> fauces *** urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potu<er>it, intus inspergenda adurentia; lin<a>mentisque id curandum est et ceteris pus moventibus.

[1] Sunt etiam circa umbilicum plura vitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat; a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. [2] Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod *** simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. [3] Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in vertice est; si quis adprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. [4] Umor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque vulnus lin<a>mentis curari. Umorem quidem *** vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus isdem linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. [5] Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici tum vacus <a> quibusdam duabus regulis exceptus est, vehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est, moritur. [6] Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde vinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. [7] Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed *** a septimo fere anno ad quartum decimum. [8] Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quo<d>ve papulas, inpetigine<m>, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum vitandum; ver est idoneum maxime ac prima ae<s>tas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.

[1] Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem d<e>mittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; [2] eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam <quae extra,> ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.

[1] Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si ten<ui>us intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui po<te>st, non quo certa fiducia sit, sed quo[d] dubia spe<s> certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. [2] Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet. [3] Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leviter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utri<us>que. [4] E<t> quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus <pars ea> exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, <e>aeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea qu<idem> pars semper acuum <sit,> quae retusa est. [5] <Se>mel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae f<u>it in sinistra; ea veniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittenda<e> sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongia<m> aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leviter deligari venter debet.

[1a] Interdum tamen vel ex ictu aliquo vel retento diutius spiritu vel sub gravi fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quo<d> feminis quoque ex utero saepe evenire consuevit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat. - [1b] Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et <in> umbilico et in uva positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte <is> tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte <rupta> membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recente<m> plagam habeat, quia quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum ora<s> eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
[2] Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, +tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.

[1] Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: <nam> sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos ??east??a? Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae ???<t>??e?d?? a Graecis nominatur. [2] Super ea valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret: da?t?? Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias eosque nervos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: <?s>?e?? Graeci, scrotum nostri vocant; isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus. [3] Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: ??te??????? et ?p?p??????? Graeci vocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.
[4] Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, si<ve> corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si <re>tentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine <in>flammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. <Cum> quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. [5] At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit: nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. [6] Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam vel inter tunicas <is> increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arteria<s> sunt, ubi eae gravatae occal<l>uerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sed<es> est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. [7] Graeci <communi> nomine, quicquid est, ?d??????? appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus loc<u>s. Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. [8] Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluens<que> id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos *** revertens subit; scrotum +ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur; testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur. [9] At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: ???s?<??>??? Graeci appellant. Venae intumescunt, <e>aeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum nervumque eius increscunt. [10] Ex his ea<e>, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto long<i>us testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sa???????? Graeci vocant. [11] Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam +varice inplicetur: ?????????? appellant.

[1] His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam vel quae sanari non possunt, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est; et tunc extenso <s>croto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. [2] Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius <s>croti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum versus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotu<m> susum versum [eum] debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. [3] Inde si qua vitiosa sunt, <circumcidenda sunt;> in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica conexu<m> est, excidi sine summo periculo non potest; [4] itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat. [5] Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, lin<a>menta super <non> fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt.
[6] At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer adprehendendum et incidendum. Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut trans<versa membrana> secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. [7] Ac si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolov<e> scalpelli deductam inferior<e> <parte> tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine corvom vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. [8] His deinde *** coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum <quic>quid est noxium. Qua<m>cumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque vinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [venis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturi<s> inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. [9] Atque <hic> quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis deflu<x>it aliquidve concretum ex eo de<s>ce<n>dit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem vulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana vel spongia: si dolor est, tertia die resolvendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et vino madefaciendum id, quod inponitur. [10] Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. [11] Neque dubium est, quodcumque in<d>itum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; lin<a>mentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi vulnera pertinent. Cetera et in curatione et in victu similia is esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus.

[1] His propositis ad singulas species veniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui <im>o loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. [2] Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae <s>tercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: levandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si vires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro vi corporis quam longissima. [3] Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam alvum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem mod<o> valere q<uae> n<ovi>m<us> erunt facienda. [4] Si<n>e dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. <At> in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, du<o>bus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. [5] Ubi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si vir robustus est maiusque id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat; [6] tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum d<e>mittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et arteriam et nervum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius vulneris, quod <in> inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carni<s> possit.

[1a] At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlin<e>re, donec emoriatur et excidat. [1b] Quidam hic quoque duo lina acu tra<i>ciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, s<i> omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: s?pt? Graeci vocant. [1c] Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium; si maius est, potest profusione<m> sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque vero si discusso ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum <transferendum> est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
[2] Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum <et> sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat; si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.

[1] Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis lin<a>mentis perducenda sunt. [2] Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda; ab ea venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte vero inhaerebunt, et a<b> superiore <et> ab inferiore parte lino vinciendae; tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. [3] Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque venas conprehenda<n>t. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte ora<m> vulneris perforat; tum non per ipsam venam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat. [4] Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent. Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat. [5] Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae <to>tum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; nervus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.

Caro quoque, si quando inter tunicas concrevit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si nervus in<du>ruit, curari res neque <manu neque> medicamento potest. Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spuma<ns> bilis alvo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris eius requirit.

[1a] Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parva, iuxtaque eam cutis spatiosior, <brevior> vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. [1b] Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbe<m> tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. *** satisque velamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, vinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. [1c] At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita <dolet,> quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus e<i> prope a fame victus <sit>, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi iam si<ne> inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem averso *** emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.
[2] Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci f??s?? ap<p>ellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergo<re> extremo sit. Tum superdanda lin<a>menta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
Infibulare quoque adulescentulos, interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consueverunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a l<a>teribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua quam inter necessaria est.

[1a] Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; a<t> mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in viris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, amplior<i> minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima novem: ex mulie<b>ribus maior novem, minor sex. [1b] Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas <ne>que nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere <s>inistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in <i>ter urinae debet; atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. [1c] Femina brevius urinae <i>ter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhi<bet>. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vinc<i>enda est; deinde a latere recta plaga col<e>s incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
[2a] Cum vesicae vero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni vitio id experiundum est, sed solo vere, in eo corpore, quod iam novem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis vinci possit, neque <i>am trahi posse videatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. [2b] Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambula<ndi vero inter haec exercita>tione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat. [2c] Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Ubi eius rei fides est, pridie is puer <in ieiunio continendus, et> tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praevalens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. [2d] Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. [2e] Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa vesica e<x> fac<ili> calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a l<a>teribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes lab<a>re vel unum vel duos, qui puerum contine<n>t, non sinunt. Medi<c>us deinde, diligenter unguibus circumcisis, un<c>ta<q>ve sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant. [2f] Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis excitat. A<c> primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. [2g] Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leviorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda vesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius <se> opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur: in quam, si oblongus est, si<c> compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transversus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. [2h] In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si le<v>ior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo venit, t<um> incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde <infra> ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperi<a>tur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. [2i] Nam qui metu fistulae, quam illo loco ???da Graeci vocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio nervorum fieri potest. Quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa. Cum vero ea patefacta est, in conspectu<m> calculus venit; in cuius colore nullum discrimen est. [2k] Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore <ei> parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi specie<m> retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus <si> teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. [2l] Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat eamque convulneret: in qua re quo<d> periculum esse<t>, iam supra posui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus un<c>us extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simpli<ci>ssima curatio. [2m] Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spi<no>ssi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem sine ullo periculo eximuntur. In vesica vero non tuto vel hi conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit. [2n] Colligitur autem eo, quod difficilius urina red<d>itur, in cervice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter <intus digiti obiciendi, ne valenter> promovend<o> convolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, inciso[q]ue super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. [2o] Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, <ut> simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incidere<t>. Quo consequebatur, ut semel quantum <satis> esset, aperiret. Quocumque autem modo cervix pa<t>efacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem vi admota.
[3a] At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam e<o> urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dila<bi>tur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamula<s>. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. [3b] <Quic>quid autem ex his in conspectum venit, vel digitis vel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen <ut,> si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in vesica difficulter invenitur, inventusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promovetur et excidit. Si quando autem is [maior] non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est: cui<u>s repertor Hammonius ob id ????<t?>?? cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque tene<a>t, ne is retro revolvatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenu<i> sed retus<a>; quod admo<t>um calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
[4] Hae vero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen [parum] proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus supervacuus est, quia is urina <in> cervicem compellitur, quae et +in brevior quam in maribus et laxior est. Ergo <et> per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem <cu>ratio est. Sed virgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum virgini quidem sub ima sinisteri<ore> ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga <i>st<a> transversa sit; neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
[5a] Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus <in> inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipi<t>, [<re>motis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. [5b] Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, <r>esupinus <is> collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. [5c] Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus d<e>mittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. <At>qu<e> os spongia subinde <et> facie<m> detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam - contectam +eodem ante sed linteolo - protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat. [5d] Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam c<a>lore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per vulnus postea procedant. [5e] Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, e<o>dem <ulceri> lana superiniciatur. [5f] Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius corpus diger<i>tur quam is cuius astrictum est. Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus <sedet>, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur; qua levata solium supervacuum est. [5g] Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus moventia, et si purgandum ulcus videbitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medulla<m> etiam maximeque vitulina<m>; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. [5h] Linamenta vero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia pericula oriuntur. [5i] Quae praesagire protinus licet: si continua vigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis vehemens; si venter imus tumet; si vulnus hiat, <si> transfluens urina id non rodit, *** similiter <ante> tertium diem quaedam livida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, <si> cuba<re> in ventrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione nervorum et ante diem nonum vomitu bilis. Sed cum inflammation<is> sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.

[1] Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam <a> concreto sanguine non abhorrentia tenu<e>sque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non def<i>t, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt. [2] A<t> si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet. - Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit *** in quam vitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad vesicam, in ventrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor *** clystere intus a<g>etur; [3] tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex vino decocta sint; vel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt <arida,> per scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso v<o>lnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum vino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. [4] Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque <ne> vulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio <curatio>nis est; in qua quaedam observatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. [5] Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eo<que> inritatur. Non nisi aqua<m autem bibendam esse manifestius est, quam> ut subinde dicendum sit. Solet vero sub eiusmodi victu evenire, ut al<v>os non reddatur. [6] Haec aqua ducenda est, in qua vel faenum Graecum vel malva decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere vero primo per vulnus exit hae<c>; deinde eo sanescente dividitur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. [7] <Neque> desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua exciderunt. Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est <et> tum demum, ubi iam nihil tale extra <fertur, ad cicatricem> perduci. [8] Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio <re>dierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extend<end>ique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius cludatur ea v<el c>erte coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

[1] Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non <ad>mittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hi<c> oris sanescendo iunctis. <Si> ex utero est, membrana ori volvae opposita est; si ex ulcere, caro ide<m> replevit. - [2] Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur, deinde undique eam membranam excidere. A<t> si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam exc<i>dere, <et intus implicitum in> longitudinem lin<a>mentum (????s??? Graeci vocant) in aceto tinctum d<e>mittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducent<e> inlin<e>re eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.

[1] Ubi conc<e>pit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac <re> quoque facile cognoscitur. - Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit <et> infans ad os volvae conpellatur. [2] Quae emortuo partu id conprimit, ex intervallo vero paulum dehiscere +ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad [os] aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. <Ad> cuius rei facultate<m> multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. [3] Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis, nequedum inflammatione<m> coepis<se>, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum <distentio. Verum> intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conversum est, aut transversum iacet; fere tamen sic, ut vel manus eius vel pes in propinquo sit. [4] Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus vel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum convertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde adtractus infantem educit. [5] Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso volvae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os volvae delabitur; sequiturque nervorum distentio et ingens periculum [mortis]. Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere <oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere> autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. [6] Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus <illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo> labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. [7] Si vero transversus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere cervix replicatur, retroque caput a<d> relicum corpus spectat. Remedio est cervix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. [8] Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os volvae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere ***. At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: <et> si clunes os vulvae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. [9] Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustine<at>; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. [10] Tum conpressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est modicum calorem sine ullo perflat<u> habente. Super imum ventrem eius inponenda <lana sucida> in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis <in> inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.

[1a] Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare; deinde inponere lin<a>mentum <molle,> et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita vincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse alias proposui; [1b] et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, qu<o>ius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione pu<r>is <quid> in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. <In> his quoque vulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.
[2] At tubercula, quae ???d???ata appellantur, ubi <induruerunt,> hac ratione curantur. Alvos ante omnia ducitur; tum vulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
[3a] Ora etiam venarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Ubi sanguis <c>ui fluit, fames <in>dicitur, alvus acrius ducitur, quo magis or<a> promoveantur; eoque fit, ut omnia ve<narum> quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda *** aqua calida spongia est, donec id liveat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. [3b] Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam <ex eo capitulo neque quicquam> ex ano demendum est. <Quod> consequitur is, qui neque nimium neque parum <hamos> ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. [3c] Si duo triave sunt, imum quo<d>que primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est *** sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri. [3d] Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alia<s> posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, iam alias [superius] exposui.

[1] Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. H<u>c autem et earum ven<ul>arum, quae in capite nocent, et eorum varicum, qui in vent<r>e sunt, curationem distuli, quoniam ubi<que> eadem est. - Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamvis transversa tamen simplex, si modica est, e<a> melius aduritur. Si curva est et velut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est. [2] Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. <Id> interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. [3] At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore vena <d>educitur; caveturque, <[ne] inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur;> interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem vena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [evellitur] ibique rursus absciditur. Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans in<ic>itur.

At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello d<i>ducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum red<di>dit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

[1] Gangrena<m> inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta vincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. [2] Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro <et> circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperavit, levandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id lin<a>mentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, praeceptum est.