Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Celso - De Medicina - 5 - 26

Brano visualizzato 2266 volte
[1a] Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus; cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut in vesica calculus; cum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.
[1b] Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam <de is,> quae in QUAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam a vulneribus.
[1c] In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem *** eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur. [1d] Sed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est parvam rem adtollere, quo plus praestitisse videatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.
[2] Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes venae vel arteriae praecisae sunt.
[3a] Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut vulva aut vesica aut ullum intestinum aut saeptum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. [3b] Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is venis, quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis vel feminibus vel inanibus locis vel in articulis vel inter digitos est; item quodcumque musculum aut nervum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.
[4] Et haec quidem loco vel peiora vel mitiora sunt. Modo vero periculum facit, quodcumque magnum est.
[5] Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo vulnerari commodius sit. Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curva est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
[6] Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et vitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam vino venerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.
[7] Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstravimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
[8] Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae <e>languescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
[9] Pulmone vero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari iuvat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
[10] Iocineris autem vulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latu<m> scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.
[11] Renibus vero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.
[12] At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere vulnerato venit.
[13] At cum vulva percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
[14] Sin cerebrum membranave eius vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux vultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc moventur; fereque tertio vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
[15] Ubi stomachus autem percussus est, singultus et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
[16] Communes vero ieiuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
[17] Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.
[18] At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
[19] Vesica vero vulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.
[20a] His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, <pus> ex ulcere iam ad sanitatem spectante. [20b] Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel ?d??? vel e??t??a nominatur; est pus, quod ??a??de? appellatur. ?d??? tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est. ?e??t??a crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. [20c] Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. ??a??de? tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore vel lividus vel niger, aut pituita mixtus aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. [20d] Itaque protinus eius vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. [20e] ?d??? autem peior est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. ?e??t??a autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. [20f] Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leve est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen convenire et magnitudini vulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. ??a??de? quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.
[21a] Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neve inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede vulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis lin<a>mentis vulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. [21b] Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id volneri infundunt. Sed alius rursus metus subest, ne nimis valenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. [21c] Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coea<n>t, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervus neque musculus est, ut puta in fronte vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
[22] Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os vel nervus vel cartilago vel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuvenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.
[23a] Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id, quod vel in cute vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur. In is vero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est vel imus nasus vel frons vel bucca vel palpebra vel labrum vel circa guttur cutis vel venter. [23b] Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae vero fibulae sunt (???t??a? Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus volnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. [23c] Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari volnus prohibet. Ne lin<a>mentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. [23d] Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, vehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum vinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet. [23e] Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim non potest, vino utendum est. Levis plaga iuvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. [23f] Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis vulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro est, barbarum; si nervi vel cartilago vel aliquid ex eminentibus, quales aures vel labra sunt, Poly<id>i s<ph>ragidem: Alexandrinum quoque viride nervis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci ??pt??sa? vocant. [23g] Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Ubi satis d<i>ductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamvis parum d<i>ductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui. [23h] Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
[24a] Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non vulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transversa conprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. [24b] Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.
[24c] Illo neminem decipi decet, ut propriam viscerum curationem requirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est: in visceribus nihil movendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui volnus interius ea victus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro posui.
[25a] His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; vel, si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam. [25b] Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet <et> exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est.
[26a] Nimis vero intumescere vulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet; vel, si nervorum rigor aut distentio, quae ex vulnere orta est, eam non finit. [26b] Vomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.
[27a] Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiundum, <de>tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto vulnere considerandus color est. Qui si lividus aut pallidus aut varius aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit. [27b] Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus aut leviter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si gravis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moveant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, <ut> et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. [27c] Post id fomentum, si lat<e> plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita li<n>amenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
[28a] Proprie quaedam in articulis visenda sunt, in quibus, si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transversa commodior est; si retuso et gravi, nullum in figura discrimen est. Sed videndum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. [28b] Quamvis autem non abscisus nervus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur vel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recurvato curatio adhibita est, quam in recurvando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. [28c] Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite vel brachiis quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante. [28d] Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Levis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a vulnere.
[29] Inflammatione finita vulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle li<n>amenta, supraque idem emplastrum vel enneapharmacum dandum est. Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sen<t>it, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut lividum aut nigrum est, id purum non est.
[30a] Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae sucidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa li<n>amenta. [30b] Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et avis et venatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nervi musculive vulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. [30c] Si quid molliendum est, quod in nervosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum lin<a>mentum, vehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum lin<a>mentum.
[31a] Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter <curato ulceri supervenit. Inter>dum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. [31b] Id genus a Graecis diductum in species est, nostris vocabulis non est.
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (???s?pe?a? Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque vehementius etiam put<r>escendo intenditur ubi vulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] carunculaeque corruptae: [31c] interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque vitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci ?????a??a? appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere vel nigra vel livida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima vel pallida vel livida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior <in> inflammatione est. [31d] Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pus<t>ulosum, pus<t>ulae in eum, qui pallet aut livet, pallor aut livor in id, quod inflammatum est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. [31e] Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.
[32] Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.
[33a] Id autem, quod ???s?pe?a? vocari dixi, non solum vulneri supervenire sed sine hoc quoque oriri consuevit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa cervices aut caput constitit. - Oportet, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluviali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. [33b] Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P.*I; cerussae, croci singulorum P.*X<II S.>; eaque cum vino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
[33c] At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit <ac serpit,> opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum est, cum aduritur. [33d] Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant: eas ?s???a? Graeci nominant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
[34a] Gangrenam vero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuvenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium; quod maxime fieri in digito potest. - [34b] In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt; sed his quam levissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. [34c] Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac vitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque alvum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea levia. Postea si vitium constitit, inponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. [34d] Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi alvum corpusque siccantibus; aqua vero pluvia[ti]li frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
[35a] Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; <aut ubi derasum adtritumve aliquid est;> aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum vulnus insedit.
In primo casu commodissimum est malicorium ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
[35b] Dera<s>so vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere. Si vel praefractus est vel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. [35c] Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in f<i>lice est. Sed usu cognitum est utramque adversus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime convenit.
[36a] Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida lin<a>mentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, <siccum imponendum est,> donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. [36b] Idem radix silvestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri P.*I; spumae argenti P.*II; unguenti pondo*IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; sive unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. [36c] At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concavam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile