Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Apuleio - Apologia (de Magia)

Certus equidem eram proque vero obtinebam, Maxime Claudi quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conviciis impleturum; quippe insimulari quivis innocens potest, revinci nisi nocens non potest. quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae calumniae ut prima specie graves, ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla adversus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani privigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus provocavi. ibi vero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex verbis rem factam videret, quaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquod temeritati.

Igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de morte cognati adolescentis subito tacerem. tanti criminis descriptione [ne] tamen omnino desistere videretur, calumnia magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem de professo audet, verum postera die dat libellum nomine privigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, novo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. quod tu cum sollertissime animadvertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et adversum te contumaciter eminus calumniis velitatur. ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi venia perseveravit. igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuivis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam veri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui avunculi sui testamentum quod verum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Urbicus V. C. verum videri et ratum esse debere de consilio consularium virorum pronuntiasset, contra clarissimam vocem iuraverit vecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Urbicus ab eius pernicie temperarit.

Quam quidem vocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa convictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cavet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor enim veluti vestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare. sustineo enim non modo meam, verum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo vel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae virus alieno dolori locare, tamen vel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, videar cuipiam, si quid ex frivolis praeteriero, id agnovisse potius quam contempsisse. est enim pudentis animi et verecundi, ut mea opinio fert, vel falsas vituperationes gravari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoveantur et obirascantur, quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueverint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimvero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis vere obiectare. quod si forte inepta videbor et oppido frivola velle defendere, illis debet ea res vitio vorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.

Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine -- pro nefas -- disertissimum. nisi fallor enim, his ipsis verbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo vere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam gravia formae et facundiae crimina vere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod Homericus Alexander Hectori:

Ou toi apoblt esti theeipikudea dra,
Ossa ken autoi dsin, ekn d ouk an tis eloito.

munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis volentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse voltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium sollertissimo artificio [argumenta] ambifariam dissolverit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornaverint. sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, vigorem debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, vides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.

De eloquentia vero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque invidiosum deberet videri, si ab ineunte aevo unis studiis litterarum ex summis viribus deditus omnibus aliis spretis voluptatibus ad hoc aevi haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promovi, potius spero quam praesto. sane quidem, si verum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego vero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto eloquentior vivat, quippe qui nihil unquam cogitavi quod eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum vel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de vorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animadvertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.

Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio versibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum adversum me eas litteras promeret, non vidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus versus testantur:

Calpurniane, salve properis versibus.
misi, ut petisti, [tibi] munditias dentium,
nitelas oris ex Arabicis frugibus,
tenuem, candificum, nobilem pulvisculum,
complanatorem tumidulae gingivulae,
converritorem pridianae reliquiae,
ne qua visatur tetra labes sordium,
restrictis forte si labellis riseris.

quaeso, quid habent isti versus re aut verbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit videri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano pulvisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingivam.

Vidi ego dudum vix risum quosdam tenentis, cum munditias oris videlicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam venenum. quidni? crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, sive ille cuipiam osculum ferat seu cum quicquam sermocinetur sive in auditorio dissertet sive in templo preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi vestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuviem libero et liberali viro competere. est enim ea pars hominis loco celsa, visu prompta, usu facunda; nam quidem feris et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum, vestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis vero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.

Velim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lavare; vel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico pulvere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, vocem contra spurcam et tetram possidere, viperae ritu niveo denticulo atrum venenum inspirare? ceterum qui sese sciat orationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelavitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirundines dentibus implectuntur; eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiavit, una ex avibus fluvialibus amica avis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.

Mitto haec. venio ad ceteros vorsus ut illi vocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium moverent. sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudavi? an ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audivit tam verisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? fecit vorsus Apuleius. si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? at enim ludicros et amatorios fecit. num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi vos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Civis cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lascive illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos vero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. at philosophi non fuere. num igitur etiam Solonem fuisse serium virum et philosophum negabis, cuius ille lascivissimus versus est: mrn imeirn kai glukerou stomatos? et quid tam petulans habent omnes versus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

et Critias mea delicia est et salva, Charine,
pars in amore meo, vita, tibi remanet;
ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut vult,
hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
hoc modo sim vobis, unus sibi quisque quod ipse est:
hoc mihi vos eritis, quod duo sunt oculi.

recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
carmina dono tibi, serta tuo genio,
carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
quae bis septeno vere tibi remeat,
serta autem, ut laeto tibi tempore tempora vernent,
aetatis florem floribus ut decores.
tu mihi das contra pro verno flore tuum ver,
ut nostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexum corpore reddes,
proque rosis oris savia purpurei.
quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
cedent victa tuo dulciloquo calamo.

Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi animadvertisti, quod, cum aliis nominibus pueri vocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu. et quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum vero Alexin vocat. sed Aemilianus, vir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, verum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus versus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. disce igitur versus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:

Aster prin men elampses eni zooisin eoios,
Nun de thanon lampeis esperos en phthimenois.

item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:

Nun ote meden alecsis oson monon eiph oti kalos,
Optai kai pante pasi periblepetai.

Thume, <ti> menueis kusin osteon, eit aniesei
usteron. ouch' outo Phaidron aplesamen;

ne pluris commemorem, novissimum versum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam: emon ekmnas thumon erti Din.

Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? an vos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit versibus ludere? Catullum ita respondentem malivolis non legistis:

nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necesse est?

Divus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum vorsibus muneraretur, ita scripsit: lascivus versu, mente pudicus eras, quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius etiam divi Adriani multa id genus legere me memini. aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor divus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius versus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura vox innocentiae, silentium maleficio distributa.

Mitto enim dicere alta illa et divina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diversis amatoribus pollentis; earum alteram vulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, verum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare vi immodica trucique perculsorum animalium serva corpora complexu vincientem: alteram vero caelitem Venerem, praeditam [quae sit] optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis vel illecebris sectatores suos percellentem; quippe amorem eius non amoenum et lascivum, sed contra incomitum et serium pulchritudine honestatis virtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant divinos animos eius pulchritudinis, quam prius veram et sinceram inter deos videre. quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: amabit sapiens, cupient ceteri, tamen si verum velis, Aemiliane, vel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.

Da igitur veniam Platoni philosopho versuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari; vel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi versibus culpari cum Platone. tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter. Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: habet speculum philosophus, possidet speculum philosophus. ut igitur habere concedam -- ne aliquid obiecisse te credas, si negaro -- , non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedii syrmate, histrionis crocota, +orgia, mimi centunculo? non opinor. nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor. quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam, ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano videre.

Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo velis parvo speculo promptam gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cariores esse qui similes videntur et publicitus simulacrum suum cuique, quod videat, pro meritis praemio tribui. aut quid sibi statuae et imagines variis artibus effigiatae volunt? nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea vel magis miranda et facilitas et similitudo. quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet; deest enim et luto vigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo visitur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeva est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis vices induit, tam varias habitudines corporis participat, tot vultus eiusdem laetantis vel dolentis imitatur. enimvero quod luto fictum vel aere infusum vel lapide incussum vel cera inustum vel pigmento illitum vel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaveris unum vultum et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam levitas illa speculi fabra et splendor opifex.

Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus videtur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique visendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo? an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare? an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui vero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut virtutis laude turpitudinem tegeret? adeo vir omnium sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. Demosthenen vero, primarium dicendi artificem, quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante magistrum causas meditatum: ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam hausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, novissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petivit. utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseveranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti? quid, quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum invisere; nam saepe oportet non modo similitudinem suam, verum etiam ipsius similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines velut quaedam exuviae iugi fluore a corporibus manantes, cum leve aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contraversim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aeris facti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et levi, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac visant, id intra speculum imaginentur.

Videturne vobis debere philosophia haec omnia vestigare et inquirere et cuncta specula, vel uda vel suda soli, videre? quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines videantur, [in] tumidis vero et globosis omnia defectiora, at contra in cavis auctiora; ubi et cur laeva cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat; cur cava specula, si exadversum soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat ut arcus in nubibus varie, duos soles aemula similitudine visantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter. quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, verum etiam abaco et pulvisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inviseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo vultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoravi et adhuc hercle non satis novi. id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare. igitur hoc mihi adversum te usu venit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.

Ego adeo servosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum vicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno servo comite Oeam venisse. quod quidem velim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? venit Apuleius Oeam cum uno servo; dein pauculis verbis intergarritis: Apuleius Oeae una die tris manu misit. ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus venisse, omnes liberasse; quod tamen si ita fecissem, cur potius tris servos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, verum etiam imperatores populi Romani paucitate servorum gloriatos. itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos octo servos domi habuisse, Carbonem vero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? ita ille vir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris servos habuit quam triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris servos solos ex urbe duxisse; quoniam ad villam publicam venerat, parum visum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus servis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.

Idem mihi etiam paupertatem obprobravit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. enim paupertas olim philosophiae vernacula est, frugi, sobria, parvo potens, aemula laudis, adversum divitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflavit, neminem inpotentia depravavit, neminem tyrannide efferavit, delicias ventris et inguinum neque vult ullas neque potest. quippe haec et alia flagitia divitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris viros divites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium civitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundavit, proque eo in hodiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modo iudices de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis extantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, si denique omnes illae veteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales brevi usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes?

Tibi Claudius Maximus idoneus auditor videtur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si virum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam velut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. etenim [in] omnibus ad vitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat. igitur et inmodicae divitiae velut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum video laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et divitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed vere fungimur?

Possum equidem tibi et ipsius nominis controversiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui supervacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; habebit enim quantum volet qui volet minimum. et idcirco divitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est avaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem vera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae venit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Dives, at enim nec Crassus Dives quantam volebat; ita cum omnis superaret, a suamet avaritia superatus est omnibusque potius dives visus est quam sibi. at contra hi philosophi quos commemoravi non ultra volentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, dives non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi vis, prius avarum esse doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.

Sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna divitias invidit easque, ut ferme evenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus vitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si virtutibus suis polleat, ut sit aequabilis vector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi vitio dabis non facti vel dicti alicuius pravitatem, sed quod vivo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, levius vestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec videntur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad vivendum velut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista vitae humanae tempestate levia sustentui, gravia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.

Proinde gratum habui [obiecistis, cum] ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem Crates ultro divitiis abiectis appetivit. Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, vir domi inter Thebanos proceres dives et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donavit, multis servis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo sprevit, villas ornatissimas una perula mutavit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudavit flexis ad hoc Homericis versibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:

Pr tis polis esti mes eni oinopi tuph.

iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae invidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis vexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. verum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de veritate regni certabundus baculo vice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules invictus -- quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula animis sordent -- , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob virtutes ascitus est, neque una pelli vestitior fuit neque uno baculo comitatior.

Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, verum ad censum disserundum vocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre |HS XX| paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim dubitassem equidem vel universum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. tu vero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re vera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestivum imbrem triduo exarabas. neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.

De patria mea vero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Avito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non video quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione vitam vivere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuverit et regio fecunda et caelum pluvium et ventus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimvero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi vel minui ad virtutem vel malitiam potest? quando non in omnibus gentibus varia ingenia provenere, quanquam videantur quaedam stultitia vel sollertia insigniores? apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen victo ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps veteranorum militum novo conditus splendidissima colonia sumus, in qua colonia patrem habui loco principis IIviralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut veniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.

Nonne vos puditum est haec crimina tali viro audiente tam adseverate obiectare, frivola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere? at non contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum servum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac vos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud virum severum et totius provinciae negotiis occupatum? quin, inquam, vana haec convicia aufertis? quin ostenditis quod insimulavistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur vestra oratio rebus flaccet, strepitu viget? Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad invidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglavit. ecquandone vidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia levi, caduco incendio, nullis reliquiis? em tibi illa accusatio iurgiis inita, verbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius advocatis, quid sit magus. Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant -- verba ipsa divini viri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:

Dis epta de genomenon etn ton paida paralambanousin ous ekeinoi basileious paidaggous onomazousin: eisin de ecseilegmenoi persn oi aristoi docsantes en likia tettares, o te sophtatos kai o dikaiotatos kai o sphronestatos kai o andreiotatos. n o men mageian te didaskei tn Zroastrou tou romazou: esti de touto then therapeia: didaskei de kai ta basilica.

Auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac venerandi pergnaram, piam scilicet et divini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis viro ita scriptum reliquit: Tas de Epdas einai tous logous tous kalous. quod si ita est, cur mihi nosse non liceat vel Zalmoxi bona verba vel Zoroastri sacerdotia? sin vero more vulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae velit incredibili quadam vi cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. neque enim tam occulta et divina potentia caveri potest itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium vocat, comitatus venit; qui venenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit, sua custodit. enimvero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et inevitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.

Verum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui providentiam mundi curiosius vestigant et impensius deos celebrant, eos vero vulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis To agathon. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis viris adnumeror. Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt vana et inepta simpliciter vereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. cur inquit piscium quaedam genera quaesisti? quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII viduitatis? quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi videbatur? quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. at enim maior natu non est iuvenem aspernata. igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere vellet mulier viro, vidua caelibi, maior iuniori. iam et illa similia: habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit: quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. cecidit praesente Apuleio puer. quid enim, si iuvenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset vel morbo corporis impeditus vel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?

Possem equidem bono periculo vel his dictis contentus perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si videtur, singula consideremus. atque ego omnia obiecta, seu vera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum convenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo vere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamvis liceat negare, tamen potius habeant defendere. primum igitur argumenta eorum convincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiam de falsa invidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque dividiae fuit; inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem privignum meum, cuius obtentu et voluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.

Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi validissimum in principio dici animadvertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian valet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si vellem calumniis vestris vitare, ut faber mihi piscem everreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? (credo, si convivio vellem, gratis quaesissem.) quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero et vinum et holus et pomum et panem pretio mutavi. eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede invitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei venalis (cuius tamen quantitatem nullam taxavere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) -- si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.

Pisces inquit quaeris. nolo negare. sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem vel apros vel altilia. an soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis vos esse omnium litterarum, omnium denique vulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista verisimiliter? quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi forte hoc vos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat vittas mollis et verbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:

falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni.
quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus
et matri praereptus amor.

at tu piscium insimulator longe diversa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo revellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda. postremo in maleficio ille venenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animadvertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequivisse. igitur unum etiam poetam Latinum attingam, versus ipsos, quos agnoscent qui Laevium legere:

philtra omnia undique eruunt:
antipathes illud quaeritur,
trochiscili, ungues, taeniae,
radiculae, herbae, surculi,
saurae inlices bicodulae,
hinnientium dulcedines.

Haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe verisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam pervulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset; enimvero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihil quicquam videtur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animadvertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsicivam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus everriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solvi retibus et reddi profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisset, si quid in his utile ad magian comperisset. sed enim vir egregie doctus et veterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium vel potius cunctarum rerum adprime peritum, vim omnem medicaminum non mari, sed terrae scripsisse, cum de quadam saga ad hunc modum memoravit:

E tosa pharmaka ede, osa trephei eureia chthon.

itemque alibi carminum similiter:

T pleista pherei zeidros aroura
pharmaka, polla men esthla memigmena, polla de lugra,

cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicavit nec Protheus faciem nec Ulixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at vos soli reperti estis ex omni memoria, qui vim herbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluvione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium ventribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias advocari Mercurius carminum vector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Trivia, vobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.

Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nunc, si videtur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui vectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. cur ergo tu quaeris? nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum vel cicutam vel sucum papaveris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio vel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec veneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?

Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominaverunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themiscon servus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam invenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, verum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum vivum, si id nequierint, vel mortuum ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi videntur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis vocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi vellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem virile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominavit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae velamento.

Hic etiam pro sua gravitate vitio mihi vortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium vulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat vel omnino commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem verbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate vim similem rerum coniectam? et fortasse an peracute repperisse vobis videbamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, veretillam et virginal; disce enim nomina rerum Latina, quae propterea varie nominavi, ut denuo instructus accuses. memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res venerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum vel aucupandis volantibus piscem accipitrem aut venandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina calvaria. respondeo igitur ad hunc vestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.

Illud etiam praeterea respondeo, nescisse vos, quid a me quaesitum fingeretis. haec enim frivola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et acervatim iacent et sine ullius opera quamlibet leviter motis flucticulis ultro foras evolvuntur. quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami vermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum ventis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoravi accommodari possunt similiter ex vocabulo suspiciones. posse dicitis ad res venerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui minus possit ex eodem litore calculus ad vesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens vir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi gravia et vincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.

Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognoverim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est iam praecipiti aevo et occidua senectute, tamen, si videtur, accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat veterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theophrastum et Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de genitu animalium deque victu deque particulis deque omni differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis Peri zoon geneses, peri zoon anatoms, peri zoon istorias multiiuga volumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus varia tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.

Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, vixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent. Invenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at tu interea, dum legit, aquam sustine. --

Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec volumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subent, mares suriant, quibus membris et causis discrerit natura viviparos eorum et oviparos -- ita enim Latine appello quae Graeci zotoka et OTOKA -- et, ne operose animalium genitum pergam, deinde de differentia et victu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animadvertes cum memorabiles res et cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis provenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. vel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata vocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio vel Babylonico ritu percensere: Selacseia, malakeia, malakostrata, csondrakantha, ostrakoderma, karcsarodonta, amphibia, leipidta, pholidta, dermoptera, steganopoda, monr, sunagelastika. -- possum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata. --

Utrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis providentiae ratio an [de] diis immortalibus matri et patri credere? Q. Ennius hedyphagetica [a] versibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos versus memini, eos dicam:

Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
mures sunt Aeni, aspera ostrea plurima Abydi.
Mytilenae est pecten Charadrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti tu elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iovis paene supremi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
polypus Corcyrae, calvaria pinguia acarnae,
purpura, murriculi, mures, dulces quoque echini.

alios etiam multis versibus decoravit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus vocabulis conscribo.

Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? veteres quidem medici etiam carmina remedia vulnerum norant, ut omnis vetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Ulixi de vulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themiscon servus attulit? quasi vero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum deque numero deque causa conscribere ac libros Anatomn Aristoteli et explorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo ago, ut quivis vel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si quo eat, in primori fronte animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem vos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid vocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud veteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre eius conexa et catenata sunt. quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio alvo corculum situm pro maximo memoravit.

Piscem inquit proscidisti. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio vel coquo non fuisset? piscem proscidisti. quod crudum, id accusas? si cocto ventrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obsono discit, eam rem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis. Nunc praeterea vide, quam ipsi sese revincant; aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluvia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque Peri dakton kai bltikn et Nicandri Thriaka; ceterum me etiam veneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista vestiget, Ametamelton paidian en biopaizein.

Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta vanius et nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea novitatem eius ridiculam, (quis enim fando audivit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus pervulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et divinationem, nec modo vulgi opinione, verum etiam doctorum virorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. memini me apud Varronem philosophum, virum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de eventu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX versibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum venisse; ab eo pueros carmine instinctos indicavisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.

Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam divorum potestates intersitas, easque divinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum avocamento sive odorum delenimento soporari et ad oblivionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et divina, atque ita velut quodam sopore futura rerum praesagare. verum enimvero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer providus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut divina potestas quasi bonis aedibus digne diversetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad divinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla oblivione saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi. quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno vergens inclinatur.

Eum tamen vos carminibus meis subversum dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius plerique adsunt, quos exhiberi denuntiastis. possunt dicere omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid ego de servis? vos ipsi videtis; negate Thallum multo prius, quam ego Oeam venirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio vestro; omnium rerum convictum me fatebor, nisi rus adeo iam diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiavit, ut servos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo advehat. interroga, Maxime, XIIII servos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salve agat, interroga servos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. bellum vero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. vellem hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te invertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.

XIII servos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae alia est evidentior calumnia? XIIII servi petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. postremo quid vis? puta Thallum adesse: vis probare eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum revinco; nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? an evenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in venaliciis vulgo sanitatem aut morbum venalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem valetudinis hominem vertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducos consternendos figulus valet quam magus. tu frustra postulasti, ut servos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad regionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius fuit, Aemiliane, ac multo gravius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares. puer cecidit, puer vidit: num etiam puer aliqui incantavit?

Hic satis veteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium vultu et murmure explosum videret, ut vel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro provoco. cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid advocato tuo mandaveris, exhibe pueros. quid expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum virum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si forte patronus tuus verbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII servis quos exhibui ad aliquid utere.

Aut cur sisti postulabas tantam familiam? magiae accusans de XV servis denuntiasti: quid, si de vi accusares, quot tandem servos postulares? sciunt ergo aliquid XV servi et occultum est. an occultum non est et magicum est? alterum horum fatearis necesse est, aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus vigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo servorum, verum etiam liberorum pauci adhibentur: et tu quindecim servos vis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an convivium tempestivum? XV servi sacrum magicum participant quasi XV viri sacris faciundis creati? cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV liberi homines populus est, totidem servi familia, totidem vincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?

Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli valetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. ut video, vos palaestritam, non magum accusatum venistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negavit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam videar blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. responderunt: ut mulier rueret. quid deinde? mortua est? inquis. negarunt. quid ergo dicitis? quod Apulei commodum, si ruisset? ita enim pulchre ac perseveranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget: recte factum vel perperam docere, id vero multo arduum et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probaverunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam brevissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.

Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia universum mundum molitus, [is] igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis divina providentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uvida et frigida et his duae advorsae, non congruant; id adeo evenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigravit. sequens causa morborum inest in eorum vitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et visceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. tertio in corpore concrementa varii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris novissima aegritudinum incitamenta sunt.

Quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis prospiravit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim vitiligine insignit et omnimodis maculationibus convariat. sed cui hoc usu venerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi gravissimam levi turpitudine corporis compensat. enimvero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata venis omnibus furens pervasit, dein ad summum caput viam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens verticem hominis velut arcem et regiam insedit. eius quippe divinas vias et sapientis meatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut etiam vigilantium capiti offundatur, tum vero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et comitialem, verum etiam divinum morbum, ita ut Graeci Ieran noson, vere nuncuparunt, videlicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam violet.

Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus causam divini morbi esse, cum illa pestis in caput redundavit, haudquaquam videor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput grave, cervix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. [et] ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti; nam dextera corporis validiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si velim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus tamen in alio libro, quem de invidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuvias stelionum, quas velut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico convertuntur et devorant. haec idcirco commemoravi, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominavi nec ullum ex medicis aut poetis volui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia noverunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad [me et] mea ratiocinatione recte factum esse conveniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis vanas et prorsus caducas calumnias intendisse.

Immo enim si verum velis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim gravius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si vis, furorem tuum cum Thalli furore: invenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu veritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pavimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta vis morbi te instigat; falsum pro vero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.

Quin etiam -- quod praeterii -- sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari. ais enim me habuisse quaedam sudariolo involuta apud lares Pontiani. ea involuta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui viderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando versutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene verbis cum tam gravi et perspicaci iudice egisti: habuit Apuleius quaepiam linteolo involuta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio. o pulchra argumenta et aperte crimen revincentia. hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro. solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia evectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae videmus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si viveret atque eum interrogares, quae fuerint in illo involucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clavis eius loci in hodiernum habet et a vobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine vinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adservabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum vis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui individuo contubernio mecum vixit, id te scire, quem numquam viderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non viderit, te qui numquam eo accesseris vidisse? denique ut, quod non vidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.

Tibi adeo permitto, finge quidvis, reminiscere, excogita, quod possit magicum videri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et vulgatissima observationum consuetudine vere refutare. nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, dicas: quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti? itane est, Aemiliane? sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. quam ob rem piscis quaeris? cur aegram mulierem inspexisti? quid in sudario habuisti? utrum tu accusatum an interrogatum venisti? si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. votum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaveris, si verbenam sumpseris. dies me deficiet, si omnia velim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adservatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, [si] maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo involutum fuisse, -- quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento revincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui viderit -- tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si vis, arbitrare, ut olim Ulixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem ventosissimum manticularentur. vin dicam, cuius modi illas res in sudario obvolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.
Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conservo. nihil insolitum, nihil incognitum dico. vel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite veneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et varias cerimonias studio veri et officio erga deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam veneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio celebratissima est, vulgo legitur, in omnibus manibus versatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. -- audisne, Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo vultu auditionem te istam non gravari. --

Etiamne cuiquam mirum videri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adservare atque ea lineo texto involvere, quod purissimum est rebus divinis velamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus vestitus est; sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res divinas deridere. nam, ut audio partim Oensium qui istum novere, nulli deo ad hoc aevi supplicavit, nullum templum frequentavit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratiam manum labris admovere. iste vero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac vestiunt, segetis ullas aut vitis aut gregis primitias impertit; nullum in villa eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? negant vidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas videri, et fors anne ob hanc divini contumaciam non inducat animum verum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non vorterim, ceteris autem clarissima voce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adservem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.

Ut puto, Maxime, satis videor cuivis vel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi gravissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus. testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deversabatur. idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore vel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et avium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret -- est enim Crassus iste, qui non invitus de die in ganeas conrepat -- , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis advectas aucupatum, fumum domus suae adgnovisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis vidit, ultra Ulixi vota et desideria hic quidem est oculatus; Ulixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captavit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna vinaria sedens conspexit. sin vero naribus nidorem domesticum praesensit, vincit idem sagacitate odorandi canes et vulturios; cui enim cani, cui vulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandriam vini aura quam fumi perveniret.

Intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud vendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria revenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in vestibulo multas avium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex servo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse. quam vero subtiliter compositum et verisimiliter commentum me, si quid eius facere vellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas avis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas converreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam vim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitavit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est veri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reversus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem servus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumi colore? videlicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax servus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi plumbeae tam diu adventum Crassi manserunt? non insimulet Crassus servum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.

Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeavit? an parietes suos detergit? an, quod verius est, ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animadverti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem viderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuvenem honestissimum, cuius testimonio nititur. quid sit diei vides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lavacro ad repotia cenae obeunda vinulentum sudorem in balneo desudare. is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam severis oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam vulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animadvertisses caput iuvenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum [latum], salivosa labia, vocem absonam, manuum tremorem, ructus popinam. patrimonium omne iam pridem abligurrivit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam venditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locavit; nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic vendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

Omnes hoc, antequam fieret, cognovimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. volvi et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. vidi te quoque, Maxime, coitionem adversum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem vultu aspernantem. denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius obolvisse faecem videbant, -- nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. verum ego ista propterea commemoravi, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret [Crasso], crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum vendidit.

Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco vocabulo Basilea nuncupare. nisi fallor, ordine eorum vestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo. Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius vos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaveritis? en adest Cornelius Saturninus artifex, vir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et veritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo vidissem subtiliter et adfabre factas, invitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque vellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam temptasset. interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum privignum meum, qui mihi factum volebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.

Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod vos manifesti mendacii non revincat? occulte fabricatum esse dixistis quo Pontianus splendidissimus eques fieri curavit, quod Saturninus vir gravis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuvit, quod et futurum et factum multi cum servorum tum amicorum qui ad me ventitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit vos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.

Tertium mendacium vestrum fuit macilentam vel omnino evisceratam formam diri cadaveris fabricatam, prorsus horribilem et larvalem. quodsi compertum habebatis tam evidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis vobis adempta est. nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando victimas supplicare. dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eum, videant, teneant, considerent. em vobis, quem scelestus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii vestri damnationem? non vos tot calumniarum tandem dispudet? hiccine est sceletus, haeccine est larva, hoccine est quod appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em vide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei vultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festive circa humeros vestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla videt aut omnia neglegit; hunc denique qui larvam putat, ipse est larvans.

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obvias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid larvarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aevo et merito haud longe abest. ceterum Platonica familia nihil novimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam vestigavit et in extimo mundi tergo stetit. scit me vera dicere Maximus, qui TON UPEROURANION TOPON et OURANOUNTON legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam vobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone BASILEUS nuncupatus: PERI TON PANTN BASILEA PANT' ESTI KAI EKEINOU ENEKA PANTA , quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque vice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.

En ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam BASILEA; quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo. De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento vel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri voluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum videant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi verba ipsa Platonis iam senis de novissimo legum libro auditurus: Theoisin de anathmata csreon emmetra ton metrion andra anatithenta dreisthai. Gmenoun estia te oikses iera pasi pantn then: Mdeis oun deuters iera kathierouto theois. -- hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat privatim constituere; censet enim satis esse civibus ad immolandas victimas templa publica -- deinde subnectit: Chrousos de kai arguros en allais polesin idia kai enn ierois estin epiphonon ktma, Elephas de apoleloipotos psuchn smatos ouk euchari anathma, sidros de kai chalkos polemn organa: culou de monoculon o ti an thel tis anatithet, kai lithou sauts. ut omnium assensus declaravit, Maxime quique in consilio estis, competentissime videor usus Platone ut vitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me videtis.

Tempus est ad epistulas Pudentillae praeverti, vel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate invasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, -- nisi ipsa mulier tot incommoda virtutibus suis repensaret, inimicum. Neque enim ulla alia causa praeter cassam invidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula vitae conflaverit. ceterum cur Aemilianus commoveretur, etsi vere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut videretur se merito ultum ire? neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuvenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio civibus suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exolevit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte Aemilianus pro sua severitate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio vix credidissem: ne huic frutici credam non modo odium peccatorum, sed saltem. intellectum inesse.

Quid igitur est? cuivis clarius dilucet aliam rem invidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias provocarit. quinque igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: una res est, quod numquam eam volvisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in villa ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; novissima et eadem invidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne virus totis viribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in villa extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controversia refutabo, ut medius fidius verear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut invidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intellegetur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam frivolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.

Nunc dum ordinem rei breviter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad invidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis vel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni avi -- nam superstite patre Amicus decesserat -- per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu vidua. sed puerorum avus invitam eam conciliare studebat [in] ceterum filios suos Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum obstinate propositam videret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, verum enimvero variis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum avus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.

Eo scrupulo liberata cum a principibus viris in matrimonium peteretur, decrevit sibi diutius in viduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat. mulier sancte pudica, tot annis viduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ viscerum saucia, vitiatis intimis uteri saepe ad extremum vitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingravescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis valitudinem medicandum. consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseverabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui viduitatis eius velut quandam virginitatem carminibus et venenis violarem. saepe audivi non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non venit in mentem, priusquam ego Oeam venirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam vel potius da ipsi: legat, sua sibi voce suisque verbis sese revincat. Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio? -- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illis sit mecum quam secum dissensio. --

Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? nubere illam velle et debere scio, sed quem eligat nescio. recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuvenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio convictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae voluntatis, ut quae te levem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegavit. dixit illa omnia de valetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem avitam longa viduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum voluntate ipsum uxori, fratrem eius virili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudinis suae et aegritudini subvenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis vidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae. --

Satis puto ex istis posse cuivis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata viduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam gravis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiverunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Romam advolavit metuens, ne si quem avarum virum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique divitiarum spes in facultatibus matris sitae erant. avus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mussitabat; adversari propalam non audebat, ne videretur diffidere.

Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego advenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam evenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris advectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo venit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa honorem meum observanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim videbatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem voluntatem meam verbis inversis periclitabundus, quoniam me viae cupidum et conversum ab uxoria re videbat, orat, saltem paulisper manerem: velle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.

Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuvantur, augetur oppido familiaritas. interibi revalesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima voce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem civis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae vocis pro divino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur) -- si haec reputans formae et divitiarum gratia me ad aliam condicionem reservarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum. nimis multa oratio est, si velim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos verbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo convictu probe spectassem et virtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaveram. mox tamen talem feminam nihilo segnius volvi quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio avebat. vix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius virilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

Utinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignovi, videar nunc levitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide descivisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quidvis pati, quidvis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi vitio vortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris viliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis viribus conflavit.
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic advocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aevo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto calvitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuventute saltandis fabulis exossis plane et enervis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.

In hac etiam aetate qua nunc est -- qui istum di perduint! multus honos auribus praefandus est -- domus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuventutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris pervium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia vectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore vulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter virum et uxorem notam conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos observat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores venere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum venerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna devolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato invenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique versum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obviis teneretur, pax inquit, negat posse dissolvere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium [XXX] devorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum venit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesivit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in ventrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidavit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.

Ceterum uxor iam propemodum vetula et effeta totam domum contumeliis [alere] abnuit; filia autem per adulescentulos ditiores invitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc vidua ante quam nubta domi sedisset. Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donavit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuvene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. venit igitur ad eum nova nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, virgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. vectabatur octaphoro, vidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuvenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. quis non disciplinam matris agnovit, cum in puella videret immedicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.

Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari avaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa devorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumveniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo veterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuvenem simplicem, praeterea novae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de via deflectit. it ille ad matrem verborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius gravitate ultro ipse levitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo vel magis sibi auxilium mariti adversum eius desperatam avaritiam comparandum.

Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et veneficum clamitaret multis audientibus (quos, si voles, nominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. vix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, effeminatissime, tua manu cuiquam viro mortem minitaris? at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemnestrae? quas tamen cum saltas -- tanta mollitia animi, tanta formido ferri est -- , sine cludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium videt praeter opinionem contra suam esse sententiam depravatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.

Quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset videri excusabunda se filio vim meam quam voluntatem suam causari maluisse. an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi velle coeperunt, malint coactae videri? quod si etiam animo ita putavit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? vos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno verbo probaret? et quanto tandem gravius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, non alienis verbis revincis? ceterum eadem via multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua vel amore vel odio cuiuspiam scripserit. magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es. quid, si consulem me scripsisset: consul essem? quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei fidem in peioribus [habere, cui in melioribus] non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. sed inquit animi [furens] fuit, efflictim te amabat. concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.

Postremo quid vis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa. insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita vel magis hoc repugnat: ego insanio, quod verum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se videre. igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. possum, si velim, pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege, usque dum ego interloquar. -- Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deverticulum rei ventum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem animadverti, nusquam mulier magiam nominavit, sed ordinem repetivit eundem, quem ego paulo prius, de longa viduitate, de remedio valetudinis, de voluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognoverat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.

Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum vertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo omissa memorabili laude Rufini vicem mutavit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesivit. multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: sed enim versutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognovisse. quis Palamedes, quis Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominavi et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macchi prorsus et bucchones videbuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transverteretur? est hercule incredibile. sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.

Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem virum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. verba ipsa ad hunc modum se habebant: APOLEIOS MAGOS, KAI EG UP' AUTOU MEMAGEUMAI KAI ER. ELTHE TOINUN PROS EME, ES ETI SFRON haec ipsa verba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans vulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat; turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris? verisimile omnibus visum; quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem invidiam apud imperitos concivere. turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid vultis amplius? nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: totam sodes epistulam cedo: sine omnia inspiciam, [a] principio ad finem perlegam. multa sunt, quae sola prolata calumniae possint videri obnoxia. cuiavis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseverantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur. haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae ostendat.

Autos epeisas touton anti pantn aireisthai, thaumazn ton andra kai spoudazon auton oikeion di emou poieisthai.

Nun de s katgoroi mon kakoetheis se anapeithousin, aiphnidion egeneto Apoleios magos, kai eg memageumai up, autou kai er. Elthe toinun pros me, es eti sfron.



Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim vocales dicuntur, etiam propriam vocem usurparent, si verba ita, ut poetae aiunt, pinnis apta vulgo volarent, nonne, cum primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet, pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent, verba suppressa de Rufini manibus foras evolassent, totum forum tumultu complessent: se quoque a Pudentilla missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum? quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est: veritas olim interversa nunc se fert et velut alto barathro calumnia se mergit.

Ad litteras Pudentillae provocastis: litteris vinco, quarum si vultis extremam quoque clausulam audire, non invidebo. dic tu, quibus verbis epistulam finierit mulier obcantata, vecors, amens, amans: EG OUTE MEMAGEUMAI OUT' ER. TN EIMARMENN. etiamne amplius? reclamat vobis Pudentilla et sanitatem suam a vestris calumniis quodam praeconio vindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est vel potius omnino sublata. quae enim relinquitur vis cantaminibus et veneficiis, si fatum rei cuiusque veluti violentissimus torrens neque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non modo me magum, sed omnino esse magiam negavit. bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adservavit; bene, quod vos festinatio iudicii antevortit, ne quid in istis litteris ex otio novaretis. tuum hoc, Maxime, tuaeque providentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subnerviasti. finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam. hocine verum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, provulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari? sed sum ego inscius, qui postulo, ut alienum pudorem conserves qui tuum perdideris?

Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? hocusque a vobis miserum istum puerum depravatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali proconsulari recitet apud virum sanctissimum Claudium Maximum, ante has imperatoris Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos observas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem revincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur. nihilne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni viduitatis! vipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus viventi et videnti offeruntur. silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, viscera intima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam vitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis erudivit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? est ille poetae versus non ignotus: odi puerulos praecoqui sapientia, sed enim malitia praecoqui puerum quis non aversetur atque oderit, cum videat velut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, viridi pueritia, cana malitia? vel potius hoc magis noxium, quod cum venia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit -- iniuriae dico? immo enim sceleri adversum parentem nefando, immani, impetibili.

Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captivis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta; hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum divulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni. tales hostes adversum hostem: tu qualis filius adversum matrem. vides, quam similia contendam. tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciviorem iubereris legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreverenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum volpionem et impium fuisse.

Ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris me offuturas. Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque verisimiliter conficta, qua videri volebant blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem, si magia confidebam? qua autem via ad istos pervenit epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa, ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam vitiosis verbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt versibus amatoriis satis scite lascivire? sic est profecto, cuivis palam est: hic, qui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut suam facilius legit et aptius commendavit. Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi: ELTHE TOINUN, ES ETI SFRON, post hasce litteras evocasse ad se filios et nurum, cum his ferme duobus mensibus conversatam. dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem vel loquentem matrem suam propter insaniam viderit; neget eam rationibus villiconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum graviter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caveret; neget vere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, vulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud villam iam pridem condicto loco nubsisse.

Quippe ita placuerat, in suburbana villa potius ut coniungeremur, ne cives denuo ad sportulas convolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum [in] populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est involutus, praeterea, ut conviviis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more novis maritis obeunda sunt.
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in villa suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea? miror tamen, quod tu a villa tantopere abhorreas, qui plerumque rure versere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: uxorem in villa ne ducito; immo si verum velis, uxor ad prolem multo auspicatius in villa quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, vel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines vitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis versus de proximo congruit:

PAIDN EP' AROT GNSIN EPI SPORA.

Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, verum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibeam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si villam laudavero.

De aetate vero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam [non] necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.
Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim domo adservantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam, -- nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur vicissim decem annos -- Mezentius cum Ulixe erravit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, viginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, invenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium viginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem dixisses, posses videri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. cum vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

Missa haec facio. venio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et venenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, vitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod videantur quaedam fuisse ad maleficiundum invitamenta; non enim omnia quae fieri poterint pro factis habenda, rerum vices varias evenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad virtutem vel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen vobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgavi, si nusquam passus sum vel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate vobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu vestri agam: si una causa vel minima fuerit inventa, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaveritis, ego ille sim Carmendas vel Damigeron vel + his + Moses vel Iannes vel Apollobex vel ipse Dardanus vel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam veneficiis ad nuptias prolectandi. Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbaverunt idque mihi vitio dederunt, talem uxorem causa avaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium; nihil verbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectaverunt, facta impraesentiarum et provisa in posterum deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo [creditam], praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis [si] vita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin vero uno unave superstite diem suum obisset, uti tum dividua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.

Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotavit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque divitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium vel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier vidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere volens longa dote et molli condicione invitasset iuvenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? virgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est; affert quippe ad maritum novum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa virginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere: sola virginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet. vidua autem qualis nuptiis venit, talis divortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed venit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae velis minime docilis, non minus suspectans novam domum quam ipsa iam ob unum divortium suspectanda, sive illa morte amisit maritum, ut scaevi ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramvis habes culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec et alia viduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non reperisset.

Age vero, si avaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod vos fingitis. ego vero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, favisor non modo nova odia non servi, sed vetera quoque funditus extirpavi. suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam universas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis vili aestimatis et quanto ipsi volebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque vim tritici et ordei et vini et olivi ceterorumque fructuum, servos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe invitaret. haec ergo ab invita Pudentilla -- patietur enim me, uti res fuit, ita dicere -- aegre extudi, ingentibus precibus invitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliavi, privignos meos primo hoc vitrici beneficio grandi pecunia auxi.

Cognitum hoc est tota civitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. venerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros advolutus veniam et oblivionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Avito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Avitus te, Maxime, opperiebatur. is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontiano, quod cito errorem suum correxisset, rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua verborum amoenitate simul et iucunditate, prorsus ut vir bonus dicendi peritus. scio te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide si praelegam, mea voce pronuntiabo. cedo tu Aviti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque optimi viri litteras ter et quater aveo quantovis temporis dispendio lectitare. --

Non sum nescius debuisse me post istas Aviti litteras perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem vitae meae sanctiorem producam, quem denique advocatum facundiorem? multos in vita mea Romani nominis disertos viros sedulo cognovi, sed sum aeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Avitus esse longe malit, si cum eo se remota invidia velit conferre; quippe omnes fandi virtutes paene diversae in illo viro congruunt. quamcumque orationem struxerit Avitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato gravitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Calvus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Avitum audias, neque additum quicquam velis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Avito recognosces. tua me comitas, ut vel pauca dicerem de eo, invitavit. at non usque adeo tuae benivolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis virtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris viribus et tempori libero servem.

Nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti viri ad pestes istas oratio revolvenda est.
Audesne te ergo, Aemiliane, cum Avito conferre? quemme ille bonum virum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere? an invasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum vestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Avitum satisfecit, qui mihi apud tantum virum gratias egit? puta me acta apud Avitum, non litteras ipsius legisse. quid posses vel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me vitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine revertisset. vel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine vel iam adveniens ex itinere praemisit, quas adhuc validus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor vitae curriculum cum fratre optumae memoriae viro currat. --

Audistine vocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore vitae vocans, postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem, si vel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam [praemium] paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non vere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis votum confinxerunt. verum, ut dii voluere, quasi caeca bestia in cassum hiavit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertivit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut vides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admovet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.

Ait ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigravit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; favet enim Rufino Aemilianus et proventum cupit. -- ehem, recte vos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fovet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere; male vos, qui suggessistis. plane quidem, si puerum velis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re adversare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. investem a nobis accepisti: vesticipem ilico reddidisti; cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aevi convivium agitat. ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister convivio; in ludo quoque gladiatorio frequens visitator nomina gladiatorum et pugnas et vulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque vult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, privignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuvenis, vix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.

Testor igitur te, Claudi Maxime, vosque, qui in consilio estis, vosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis privignus curae meae iugum cervice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala valetudine scriberet, diu sum adversus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium gravissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oravi; postremo, ni impetrarem, diversurum me ab ea comminatus sum: mihi hanc veniam tribueret, malum filium beneficio vinceret, me invidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis devinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quivis vel aeque ut ego spernens hereditatis tamen vindicari de tam inofficioso privigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulavit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua avaritia coniectavere. solvo vos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demovere. pugnavi cum irata matre pro privigno malo vitricus, veluti pater pro optimo filio adversus novercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.

Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, verba singula cum precibus praeeunte rumpi tabulas istas iube, Maxime: invenies filium heredem, mihi vero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem. cape ista ut matris tuae testamentum, vere hoc quidem inofficiosum; quidni? in quo obsequentissimum maritum exheredavit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimvero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum: si quid quasi insana scripsit, hic reperies et quidem mox a principio: Sicinius Pudens filius meus mihi heres esto. fateor, qui hoc legerit insanum putabit. hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere advocata perditissimorum iuvenum manu voluit excludere e domo quam ipsa donaveras, qui te sibi a fratre coheredem relictam graviter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui tibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuvante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus ventilavit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui maritum tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusavit? aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic probabis.
Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?

At ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit. ipse iam, ut [qui] sui potens ac vir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare, poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo crimina obiecta plenissime dilui, verum etiam radicem iudicii huius, id est hereditatis quaesitae invidiam, funditus sustuli.
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum revincam. dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum, id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse, Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Corvinius Celer, vir ornatus; adest etiam tutor auctor mulieris, vir gravissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus. quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit. --
[testimonium Cassi Longini tutoris et Corvini Clementis quaestoris]
Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium invidiosum est, num vel hoc saltem in me collatum?

Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutaverim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum veneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi [nihil] quicquam impertiret? o grave veneficium dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui devincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetravi. putate vos causam non apud Claudium Maximum agere, virum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem pravum et saevum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi: date ei quod sequatur, ministrate vel tantulam verisimilem occasionem secundum vos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui vos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis adortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius voluerat? negatis. divitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, verum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris [stenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli vestri atrox principium nomine privigni mei formatum: hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui?

Quin igitur addis; reum magistrum, reum vitricum, reum deprecatorem? sed quid deinde? plurimorum maleficiorum et manifestissimorum. cedo unum de plurimis, cedo dubium vel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis verbis respondeam. dentes splendidas: ignosce munditiis. specula inspicis: debet philosophus. versus facis: licet fieri. pisces exploras: Aristoteles docet. lignum consecras: Plato suadet. uxorem ducis: leges iubent. prior natu ista est: solet fieri. lucrum sectatus es: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutavi, si me in omnibus non modo criminibus, verum etiam maledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam revereri quam potestatem vereri, quod minus grave et verendum mihi arbitror ac proconsule damnari quam si a tam bono tamque emendato viro improber.

Dixi.

Modalità mobile